The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.33 De privilegiis et excessibus privilegiatorum

X 5.33.31 Dudum

tit. De privilegiis et excessibus privilegiatorum · 2 glosses
Gregorius IX. maioris ecclesiae et Christianitatis Decano et Archidiacono Linconiensibus.Incipit Dudum inter priorem · alleged in the gloss as de privileg., dudum 6× per the register · find the allegations →
In quarum erant possessione tempore illo
Si enim possidebant decimas illas iure suo tamquam sibi debitas, privilegium super his obtentum sive indulgentia non valet, quae absorbet ius alterius, C. de precib. imper. offer., quotiens. Quia contra ius est, C. de precib. imper. offer., recripta; 25. q. 2, rescripta. Ac si lite pendente fuissent impetrata, quare non valent. Sic supra, de testib., causam quae 2; in Auth. in med. lit. non fier. sac. § si vero, coll. 8; et supra, ut lite penden., dilectus. Sic privilegium obtentum tacita compositione non valet, supra, de decim., ex multiplici. Sed super illis de quibus nondum fuerant in possessione valebant a contrario sensu, ut sic aliquem fructum habeant ex talibus indulgentiis, alias inutiles essent, ut supra, de privileg., in his.
Non facientes
Unde per surreptionem obtentae fuerunt. Et talem videlicet quae si expressa fuisset eas non habuissent, et maxime si laederetur prior et conventus, supra, de rescript., super litteris; infra, de verb. sign., quid per novale. Et ita indulgentia non valet tacita veritate sicut nec rescriptum, ut in capitulo supra, de rescript., super litteris. Sic et privilegium non valet nisi faciat mentionem alterius privilegii, supra, de praescrip., veniens. Et sic patet quod Papa concedendo indulgentiam seu privilegium non intendit alium laedere, ut supra, de privileg., in his, ubi de hoc invenies concordantias.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.