Book II › tit. 2.16 Ut lite pendente nihil innovetur
X 2.16.5 Dilectus filius
tit. Ut lite pendente nihil innovetur · 1 gloss
Honorius III. Cancellario, Cantori et A. Canonico Parisiensibus.Incipit Dilectus filius magister · alleged in the gloss as ut lite penden., dilectus — 3× per the register · find the allegations →
Indulgentias
Sic ergo patet quod lite pendente privilegium sive indulgentia super re litigiosa veritate tacita impetrata non tenet nec valet. Sic infra, de testib., causam quae 2; et infra, de privileg., dudum; et supra, ut lite penden., a memoria; arg. et in Auth. in med. lit. non fier. sac. § si vero, coll. 8; et in Auth. in med. lit. non fier. sac. § illud quoque, coll. 8. Sic et privilegium non valet tacita compositione obtentum, infra, de decim., ex multiplici. Et privilegium post sententiam impetratum super re iudicata non tenet vel rescriptum ad eam retractandam, C. ut lit. pend. vel post prov., licet. Item nec confirmatio de re litigiosa, infra, de confirm. util. vel inutil., si quis. Sic et res ipsa litigiosa in nullam debet transferri personam, 11. q. 1, quia res. Quod tamen fallit in casibus qui notantur supra, ut lite penden., ecclesia 1; et C. de litig., censemus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.