The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.30 De confirmatione utili vel inutili

X 2.30.1 Si quis rei

tit. De confirmatione utili vel inutili · 3 glosses
Alexander III. Exonensi Episcopo.Incipit Si quis rei · alleged in the gloss as de confirm. util. vel inutil., si quis 18× per the register · find the allegations →
Litigiosae
Res litigiosa est de cuius dominio causa movetur inter petitorem et possessorem iudiciaria conventione, ut traditur C. de litig., authen. litigiosa res. Et sic controversia super possessione orta non facit rem litigiosam, quod verum est. Et super res litigiosas novum privilegium impetrari non potest, supra, de testib., causam quae 2; et supra, ut lite penden., a memoria; et supra, ut lite penden., dilectus; et infra, de confirm. util. vel inutil., bonae. Nec ad aliam potest transferri personam, 11. q. 1, quia res; et supra, ut lite penden., ecclesia 1; et in Auth. in med. lit. non fier. sac. § si vero nondum, coll. 8. Et non obstante privilegio tali sive indulgentia iudex procedere debet.
Confirmationem
Nota quod confirmatio impetrata sub forma communi sive etiam innovatio nihil novi iuris tribuit, sed solummodo vetus conservat, 12. dist., praeceptis; arg. 30. q. 3, illud; et infra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta, et capitulis sequentibus; et infra, de privileg., quia intentionis. Unde per talem confirmationem vel innovationem non impeditur petitio alterius vel iudicis cognitio, infra, de concess. praeben., quia diversitatem; infra, de confirm. util. vel inutil., bonae; arg. 9. q. 3, conquestus; 9. q. 3, nunc vero; et supra, de offi. ord., licet; et ff. ne quid in loc. pub., praetor ait § si quis a principe. Quia hoc facit Papa sine praeiudicio alicuius, ut patet per iura praedicta. Quid ergo valent huiusmodi confirmationes? Parum valent, nisi quis solet plus timeri quod specialiter etc., 23. dist., quamquam.
De quaestione postea exorta
Quia dicit hic non esse licitum iudici cognoscere de quaestione exorta sine mandato Papae. Dicit Vincen. quod si post confirmationem moveatur ei quaestio, an licite obtineat beneficium an non, non est licitum iudici de hoc cognoscere sine mandato Papae. Sed si ei obiicitur crimen, non impeditur propter confirmationem iudicis cognitio. Sed certe non est verum, si confirmatio sit facta in forma communi sine causae cognitione. Si autem cum causae cognitione confirmatio sit facta, tunc verum est quod dicit Vincen. Et idem dicit quod Tanc. et Laur. dicit, quod si moveatur quaestio an talis confirmatio valeat vel non, de hoc non potest cognoscere iudex inferior, quod verum est. Tanc. distinguit et melius: aut enim confirmatio facta fuit sine causae cognitione in forma communi, et tunc non impeditur petitio alicuius vel cognitio, in quo casu loquuntur iura superius assignata. Si vero confirmatio fiat de beneficio alicuius vel de aliqua sententia cum causae cognitione, et hoc cognito Papa ex certa scientia confirmat tibi beneficium tuum vel sententiam latam de quaestione illa, si postmodum quaestio suboriatur, nullus poterit iudicare sine speciali mandato Papae. Et hoc intelligitur ex ipsa confirmatione, quia tunc simpliciter confirmat nulla conditione apposita. De tali confirmatione habes supra, de offi. deleg., quoniam abbas; et supra, de transact., sicut; et supra, de pact., quotiens; et supra, de testib., veniens 1; et supra, de offi. deleg., coram, in fi.; et infra, de testamen., Raynutius; et infra, de testamen., Raynaldus; et infra, de instit., ex frequentibus; et infra, de confirm. util. vel inutil., venerabilis. Et in aliis confirmationibus cum dicitur: confirmamus sicut iuste possides. Sicut exponitur, id est, si, infra, de concess. praeben., quia diversitatem. Et istas duas decretales intelligebat Tanc. de confirmatione, quae fit cum causae cognitione ex certa scientia Papae. Tamen si certum esset quod per falsi suggestionem confirmatio sit obtenta, non valebit huiusmodi confirmatio, infra, de confirm. util. vel inutil., de confirmationibus. Et sic possunt intelligi istae duae decretales. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.