The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.29 De officio et potestate iudicis delegati

X 1.29.14 Quoniam abbas

tit. De officio et potestate iudicis delegati · 3 glosses
Idem Abbati et Conventui maioris monasterii.Incipit Quoniam abbas Leicestriae · alleged in the gloss as de offi. deleg., quoniam abbas 12× per the register · find the allegations →
Praefixit
Et etiam solus potuit praefigere altero mortuo, si continebatur in litteris, quod si ambo non poteritis, etc. Quia tunc extitit conditio, nec propterea expiravit mandatum quantum ad illum defunctum, sed statim altero substituto, et confirmato ambo procedere debent, quia temporale fuit impedimentum, C. de curat. fur., cum aliis.
Substitutum
Ecce quod successor potest cognoscere unde potuit cognoscere praedecessor etiam delegatus, et hoc verum est quando proprium nomen in litteris non sit expressum. Quia pro una persona intelliguntur, quia dignitas non moritur. Sed si proprium nomen in litteris fuerit expressum, quia tunc commissio facta fuit personae, successor non cognoscet. Et haec est ratio quia, ut dixi, dignitas numquam perit, individua vero quotidie pereunt, ff. de leg. 1, si quis in fundi. Sed videtur quod idem sit, et si non exprimatur proprium nomen, quia hoc nomen abbas talis loci, loco proprii nominis est, ff. de lib. et post., nominatim, arg. Sed non est proprium nomen, sed singulare, ut phoenix, et appellativum similiter, et si electus sit loco praemotui, idem est, quia idem debet cognoscere ut praedecessor, ff. de iud., mortuo; in Auth. ut nulli iudic. lic. hab. § et hoc iubemus, coll. 9. Sed videtur quod etiam si expressum non sit nomen dignitatis, quod successor adhuc cognoscere possit, arg. ff. de condi. et demon., filiae § Titia; et ff. de lib. et post., placet; et ff. de lib. et post., ideoque; et arg. ff. de ann. legat., annua § 1; sed illud testator voluit. Sed pone quod plures archidiaconi sunt in aliqua ecclesia sicut sunt in ecclesia Parisiensi. Et Papa mandat archidiacono Parisiensi sine additione proprii nominis vel cognominis ita quod non apparet de quo senserit, cum plures sint archidiaconi, quis ergo erit iudex? Videtur quod nullus, quia si duo dati sunt tutores eiusdem nominis, nec apparet de quo senserit testator, neuter erit tutor, ff. de testam. tut., duo sunt Titii. Et si testator dicat: exheredo filium meum, cum plures habeat, nomine proprio non expresso, nullus est exheredatus, ff. de lib. et post., nominatim. Et si non apparet quis heres institutus sit, institutio non valet, ff. de hered. instit., in tempus § quotiens; et ff. de reb. dub., si ita fuerit § item si ex pluribus; et ff. de manum. test., cum ex pluribus. Sed videtur quod ille sit iudex quem imperator elegerit, sicut si inter duos dubitetur de eodem legato cui potius dari debeat, heres eligere debet cui solvat, ff. de leg. 2, si quis servum § si inter duos. Et si quis intentione ambigua usus est, quod ei utilius est debet accipere, ff. de iud., si quis intentione; et ff. de iud. solemus; et C. de condi. indeb., si quis servum; hoc vidi de facto. Hic satis patet quod ille quem elegerit actor erit iudex, quia de illo sensit cum impetravit litteras, ff. de ver. oblig., inter stipulantem. Sed si communi consensu partium partes concordassent et consensissent, non distinguando de quo, quid erit, cum modo dicat actor de uno, et reus de altero, nec potest constare de quo intellexerunt, quia non concordant? Hic dicere possum, quia ille sit iudex cui primo sunt litterae praesentatae, supra, de rescript., capitulum; et infra, de appell., ut debitus. Sed si esset simul praesentatio facta, tunc qui dignior est. Sed si essent aequaliter digni, forte dirimatur, ff. de iud., sed cum ambo; et 26. q. 2, sors non est.
Sicut est iusta
Haec verba cum ponuntur in confirmationibus conditionaliter intelliguntur, infra, de confirm. util. vel inutil., examinata; et infra, de concess. praeben., quia diversitatem. Secus si ponantur in privilegio, quia privilegium est lex privata, 3. dist., privilegia; et privilegium semper debet aliquid ponere, infra, de verb. sign., abbate; et infra, de privileg., in his. Et sic ponuntur in sententiis quas Papa ex certa scientia confirmat, ut hic.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.