Book II › tit. 2.30 De confirmatione utili vel inutili
X 2.30.7 Examinata causa
tit. De confirmatione utili vel inutili · 3 glosses
Idem nobili viro Matthaeo de Rivariis.Incipit Examinata causa quae · alleged in the gloss as de confirm. util. vel inutil., examinata — 12× per the register · find the allegations →
Iuris et compromissi
Duplici ergo ratione non valuit arbitrium. Primo quia contra ius fuit latum arbitrium, forte per sordes vel per gratiam, et ideo nullum, C. de recepti., arbitrorum. Sic etiam obtinet in aliis iudicibus, si ferant sententiam contra ius scriptum, non tenet, 2. q. 6, ei qui § diffinitiva, vers. item si contra ius. Sed contra ius litigatoris lata bene tenet sententia a qua non est appellatum, ut ibidem dicitur, et supra, de re iudic., cum inter vos, in fi. Et idem intellige in arbitrio, quia contra formam compromissi nihil potest facere arbiter, supra, de arbitr., cum dilectus; ff. de recepti., pedius, in fi.; et ff. de recepti., non distinguemus § de officio.
Non obstante confirmatione
Et ita patet quod confirmatio nihil vel modicum operatur, quia si aliquid invenit, confirmat illud, alias nihil operatur, infra, de concess. praeben., quia diversitatem. Et sic patet quod confirmatio sub forma communi non impedit petitionem alterius nec cognitionem iudicis. De hoc dictum est supra, de confirm. util. vel inutil., si quis. Arg. quod si principale cassatur, et accessorium, supra, de fide instrum., inter dilectos; et supra, de re iudic., cum inter vos.
Sicut provide
Haec enim verba, sicut provide, in confirmationibus posita conditionaliter intelliguntur, ut hic patet, et infra, de concess. praeben., quia diversitatem. Arg. contra infra, de confirm. util. vel inutil., venerabilis. Secus si ponuntur in privilegio, quia cum privilegium sit lex privata, certum debet ibi poni, ut aliquid concedat privilegium, infra, de verb. sign., abbate. Alias esset inutile, infra, de privileg., in his; arg. supra, de offi. deleg., quoniam abbas; et supra, de elect., cum monasterium. Io.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.