The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.6 De electione et electi potestate

X 1.6.13 Cum monasterium

tit. De electione et electi potestate · 4 glosses
Coelestinus III.Incipit Cum monasterium · alleged in the gloss as de elect., cum monasterium 2× per the register · find the allegations →
Abiecerunt
Unde deberent expelli, infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., relatum. Ber.
In eremo
Et ita videtur quod erat monachus, licet dicatur in eremo; alias non posset eligi, sed postulari, infra, de elect., cum causam; et infra, de elect., cum in magistrum; et infra, de elect., officii. Et eiusdem religionis vel maioris debet esse, quia non est licitum descendere, sed ascendere, infra, de translat., licet; et 93. dist., legimus, in fi., iuxta illud, et ambulabunt de virtute in virtutem, etc.; de poen. dist. 2, dum sanctam ecclesiam. Sed si intelligas quod iste fuit eremita, tunc abbas esse non potest, quia eremita proprium habet, arg. 19. q. 3, perlatum § econtra Paulus. Sed monachus proprium habere non potest, infra, de statu monach., cum ad monasterium, in fi. Credo quod iste fuit de eremo, quod sic appellatur, et est in Tuscia; et sunt alibi monachi cui subsunt Camandulenses, et illi de Sancto Damiano qui est extra pontem ferreum.
Postulantes
Sed quare dicit, postulantes; nonne poterat eligi? Dicas quod primum monasterium de Pellicia erat alterius ordinis, vel ille monachus erat in minoribus ordinibus, et ideo debuit postulari, ut dictum supra, de postul. praelat., etsi unanimiter; unde dicit in fine, sicut canonice facta est. Unde videtur quod competentius poneretur in titulo praecedenti. Sed licet dicatur, postulantes, non tamen credo quod fuerit simplex postulatio, sed electio. Et hoc satis innuitur ex eo quod dicit, eandem ordinationem postulasti a sede Apostolica confirmari, et ex eo quod Papa didicit, nos eam confirmamus. Si enim fuit simplex postulatio, Papa non dixisset, confirmamus, sed dixisset, ipsam admittimus vel non approbamus, supra, de postul. praelat., bonae 1; et supra, de postul. praelat., bonae 2; et sic bene ponitur hic.
Confirmamus
Sed numquid sufficit in hac dispensatione consensus solus episcopi? Ita sed ad cautelam confirmatur. Iste enim dubitabat, an posset hoc facere, et ideo Papa respondendo confirmat factum ipsius; alias ipse Papa dixisset, et nos postulationem admittimus. Sed ipse solum confirmat factum episcopi. Vel ideo quia forsitan suberat dominio Papae nullo medio; arg. ad hoc 58. dist., nullus; et 58. dist., si quis. Sed ista littera videtur contradicere ibi, tu vero postulationi, etc. Dic ut supra dictum est.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.