Book I › tit. 1.7 De translatione episcopi
X 1.7.4 Licet in tantum
tit. De translatione episcopi · 5 glosses
Idem Branbur. Episcopo et Scholastico Maguntinensi.Incipit Licet in tantum · alleged in the gloss as de translat., licet — 19× per the register · find the allegations →
Licet in tantum
Secundum quod verba ista sonare videntur, colligitur quod quis possit habere principium matrimonii sine medio et sine fine. Sed contradicit Ambrosius, dicens quod sacramentum matrimonii aut plenum est aut nullum, quia matrimonium res est individua et simplex, sicut et carnale matrimonium, quod est coniunctio maris et feminae individuam vitae retinens consuetudinem, infra, de praesump., illud; et 27. q. 2 § sequitur; et Inst. de patr. potest. § ius. Resp.: ista verba possunt referri ad solemnitatem potius quam ad substantiam matrimonii. Vel dicas quod pro tanto dicitur initiatum, quia post electionem ab ea non possunt recedere electores, supra, de elect., cum inter canonicos. Immo hodie etiam ante electionem publicato tamen scrutinio varirae non possunt, supra, de elect., publicato. Et postea per consensum electi perficitur et in confirmatione fit ratum ita quod amplius per se renunciare non potest; supra, de translat., inter corporalia. Et in consecratione consummatum intelligitur, et hoc tantum quo ad illa quae ministerium consecrationis desiderant, supra, de elect., transmissam. Sed quo ad vinculum coniugale consecratio nihil operatur, supra, de translat., inter corporalia. Sic et in carnali matrimonio ista possunt considerari per sponsalia quae sunt futurarum nuptiarum promissio, 30. q. 5, nostrates. Quodam modo videtur initiari, quia per illa ad matrimonium pervenitur, ff. de sponsal., oratio. Per consensum animorum contrahitur et efficitur ratum, ita quod numquam postea separantur nisi ante carnalem copulam causa religionis, infra, de conver. coniug., ex publico. Per coniunctionem corporum consummatur, infra, de divort., quanto.
Maiorem
Quia gradatim conferuntur honores, ff. de muner. et honor., ut gradatim. Et qui promoventur de minori ad maius promoveri debent, 93. dist., legimus, in fi.
Videatur
Si alicui videri possit, sed nulli potest videri, ergo nec huic; sic 8. q. 1, Moyses; et arg. 35. q. 5, ad sedem, vers. hic ergo evigilent. Et aciem mentis si possunt intendant, quod dicit non possunt, et 24. q. 3, si habes, vers. si invenirentur idonei, etc. Sed Augustinus dicit se nescire, et licet forsitan hoc videatur aliquibus quod possit transire. Non tamen est verum, cum persona prius sit examinanda sicut postulatio, prout sequitur.
Ad parem
Sed nonne concesso quod maius est videtur concedi quod minus est, infra, de decim., ex parte tua 2; 16. q. 2, visis; infra, de dona., pastoralis? Sed dic quod minus est transire ad maiorem quam ad parem vel minorem, quia minus est contra ius commune. Unde magis est dispensabile transire ad maiorem quam ad parem vel minorem propter maiorem utilitatem, ut hic dicit.
Postulatio
Sed quare haec verba privilegii sive indulgentiae non interpretatur Papa largissime, ut infra, de verb. sign., olim? Respondetur quod forma verborum hoc non patitur; sic infra, de privileg., si de terra; et supra, de consuet., cum dilectus. Item quia per talem indulgentiam noluit subvertere consuetam examinationem postulationis, arg. C. de inoffic. testam., si quando; et supra, de elect., ecclesia vestra 2. Sed quaero quam utilitatem consecutus fuit iste per illam indulgentiam, sive per istam interpretationem quam hic facit Papa, cum potius interpretatio fieri debeat ut res valeat quam ut pereat, infra, de verb. sign., abbate § si unus eligitur; et ff. de reb. dub., quotiens; et infra, de privileg., in his. Arg. optimum, et quod hic dicitur, sine privilegio tali hoc fieri non potuisset, et privilegium aliquid adiicere debet iuri communi, ff. ad municip., municipem; ff. de leg. 1, si quando. Potius enim adiuvari beneficio nos oportet quam decipi, infra, de commod., cum gratia; et ff. commodat., in commodato § sicut, in fi. Resp.: ideo attenuat vires huiusmodi privilegii, quia per ambitionem obtentum fuit, ut 1. q. 1, principatus; et C. de senatuscons., quamvis. Ex eo enim quod aliquid contra ius obtinetur, praesumitur ambitiose obtentum, ff. ad municip., municipem, in princ. Vel dic quod super examinatione non dabatur ei aliqua indulgentia, prout patet ex verbis istius indulgentiae, vers. dum tamen ei nihil obstaret, etc.; et infra, ubi dicit, et tenor illius, etc. Sed in hoc valebat ei indulgentia, ut si vocaretur ad maiorem dignitatem, poterat consentire ut per mutuum consensum illius et postulantium initiatum esset spirituale coniugium. Quod non esset, si indulgentiam non haberet, quia consentire non posset, supra, de translat., inter corporalia, ad fi. Si enim servasset indulgentiam et vocatus fuisset ad maiorem dignitatem, tunc in illam potuisset transire nulla alia licentia petita. Qui enim non servat privilegium perdit illud, supra, de consti., cum accessissent, cum suis concordantiis. Et privilegium sive indulgentia ita est servanda secundum quod in ea continetur, infra, de privileg., porro. Sed iste voluit ampliare indulgentiam transeundo ad parem et sine examinatione, et ideo non profuit ei nec etiam ad minorem sine examinatione, ut patet ex tenore indulgentiae. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.