The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.15 De commodato

X 3.15.1 Cum gratia

tit. De commodato · 4 glosses
Idem Gregorius IX.Incipit Cum gratia sui · alleged in the gloss as de commod., cum gratia 16× per the register · find the allegations →
Commodatum
Est autem commodatum alicuius rei ad aliquem specialiem usum gratuito facta concessio et non translatio. Et ideo dicitur facta concessio et non translatio, quia is qui commodat, dominium retinet et possessionem, ff. commodat., rei commodatae. Et dicitur commodatum quasi utentis commodo datum. Et ideo dicitur gratuito, quia si interveniat merces, transit in locationem vel in contractum innominatum: do ut des, facio ut facias, Inst. de mandat. § ulti. Ad aliquem usum ideo dixi ut notetur differentia inter precarium et commodatum. Precarium enim conceditur sine praefinitione certi usus. Unde quandoque potest revocari precarium, ff. de preca., cum precario; et supra, de precar., precarium. Sicut et depositum, infra, de deposit., bona fides. Commodatum autem ad certum ususm conceditur, quia statim subiicitur usus ad quem res commodatur, ut si commodem equum tibi ut ad villam duceres, et tu duxisti ad bellum, teneberis, quia ad alium usum duxisti quam dixisti, ff. commodat., si ut certo § sed interdum. Et consistit commodatum in rebus mobilibus et se moventibus et immobilibus et incorporalibus, puta servitute habitandi, ff. commodat., ait praetor. Quia ibi dicit commodari rem mobilem et etiam soli. Et adiecit Iulianus etiam habitationem posse commodari, et in eisdem rebus consistit precarium, ut dixi supra, de precar., precarium. Sed quod usu consumitur, non commodatur nisi ad pompam, ut ditior appareat, ff. commodat., sed mihi § ulti.; et ff. commodat., saepe. Et quod potest obligare, potest commodare et ei commodari. Unde pupillus non est obligatus, sed alius ei obligatur, ff. de act. emp. et vend., Iulianus § antepenulti. Ber.
De levissima
Cum enim gratia sui tantum quis commodatum accepit, tenetur de dolo, et lata culpa levi et levissima, ut hic dicit. Quia exactam diligentiam qualem in rebus suis adhibere debet, ff. commodat., in rebus. Immo non sufficit talem adhibere qualem in suis rebus, si tamen alius diligentior custodire potuit, ff. de act. et oblig., obligationes aut ex contractu § is quoque cui. Et dolum et culpam, ff. commodat., si ut certo § commodatum. Si vero gratia dantis tantum commodatum detur, tunc venit dolus et lata culpa, ff. commodat., si ut certo § interdum; et ff. commodat., si mei causa; ff. de act. et oblig., obligationes aut ex contractu § is quoque apud quem. Si vero gratia utriusque, tunc praestat dolum et latam culpam, ff. commodat., in rebus, 1. resp., ad fi.; et ff. commodat., si ut certo § nunc videndum, ad fi. Casus vero fortuiti qui praevideri non possunt, non veniunt, C. commodat., ea quidem; et ff. commodat., in rebus; et ff. de act. et oblig., obligationes aut ex contractu § is quoque cui; infra, de homic., Ioannes; et infra, de homic., quidam. Nisi ista tria aliud inducant: culpa, pactum vel mora, ut in praedicta lege ff. de act. et oblig., obligationes aut ex contractu § is quoque cui; et ff. commodat., in rebus; et ff. de regul. iur., contractus; et hic, et infra, de deposit., bona fides; et C. commodat., ea quidem. Culpa potest imputari si rem sibi commodatam remiserit mihi per non idoneam personam, ff. commodat., qui non tam. Secus si per idoneam personam, licet contrarium evenerit, ff. commodat., argentum; et infra, de pignor., significante. Item ex pacto praestantur casus fortuiti, ut hic dicit, et C. commodat., ea quidem. Ita quod casus fortuiti connumerentur specialiter, ut ff. si quis caut., sed et si § quaesitum. Et mora imputatur, puta si moram fecit in restituendo, infra, de deposit., bona fides. Et intelligendum est etiam si apud commodantem res fuisset eodem modo peritura, ff. de leg. 1, cum res § ulti.; et in Auth. de dep. et denunc. inq., 1. resp., ad fi., coll. 6. Et commodatum restitui debet ad pristinam causam, ff. de commodat., sed mihi § 1. Alias quanti interest eius condemnatur, ut ibi dicitur. Ber.
Post usum
ff. commodat., in commodato § sicut. Sed in precario contrarium est, supra, de precar., precarium; et ff. de preca., cum precario. Item qui commodavit vasa vitiosa, tenetur contraria actione pro vino effuso. Ignorans tamen excusatur, ff. commodat., in rebus § possunt; et ff. commodat., in rebus § item qui sciens; et ff. commodat., si servus. Ber.
Decipi
ff. commodat., in commodato § sicut, in fi.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.