Book I › tit. 1.6 De electione et electi potestate
X 1.6.58 Publicato scrutinio variare
tit. De electione et electi potestate · 3 glosses
Idem.Incipit Publicato scrutinio · alleged in the gloss as de elect., publicato — 15× per the register · find the allegations →
Scrutinio
Quid sit scrutinium habes supra, de elect., quia propter.
Variare
Sed quare non possunt variare, cum tamen nondum sit electus, immo necessaria est subsequenter electio, alias non valeret electio, supra, de elect., in Genesi; et supra, de elect., ecclesia vestra 1; et ita videtur quod possunt variare, cum non videatur adhuc ius acquisitum? Ideo non possunt variare, quia iam res non est integra, supra, de elect., in causis; et supra, de elect., ecclesia vestra 1. Et nemo potest mutare consilium in alterius praeiudicium, ff. de re iud., nemo. Et talis mutatio posset esse damnosa ecclesiae, quia sic protraheretur electio, et mora est periculosa, supra, de elect., cum inter universas; et infra, ut lite non cont., quoniam § porro. Et sic per huiusmodi publicationem electio iam initiata quodammodo videtur, sicut per citationem negotium est quasi coeptum, infra, de offi. deleg., gratum; et infra, de for. compet., proposuisti. Et est simile si quis mihi cesserit servitutem, ipse quidem postea mutare non potest, licet ex toto mihi ius non sit acquisitum, nisi cum omnes cesserint, ff. de servitu. rust. praed., per fundum. Et ita hic, licet per talem consensum et publicationem non sit ius acquisitum plenum, variare non possunt, immo per superiorem eligere compelluntur, ut hic dicit. Sed contra infra, de translat., licet; ibi dicitur quod in electione initiatur spirituale matrimonium, et per hoc videtur quod antea possit mutari voluntas, sed ibi vere initiatur in electione. Sed hic pro tanto videtur initiari, quia variare nequeunt electores ratione praedicta.
Compellantur
Quia ex quo quasi coeptum negotium est, per consensum praestitum in scrutinio necesse est consummare, et est simile. Qui enim mandatum suscepit, necesse habet consummare, ff. commodat., in commodato § sicut; et ff. mand. vel cont., si quis alicui § qui mandatum. Adiuvari enim beneficiis non decipi nos oportet, ut in dicta lege ff. commodat., in commmodato § sicut, in fi.; et infra, de commod., cum gratia. Et quod semel placuit amplius displicere non potest, 32. q. 5, horrendus; infra, de despon. impub., de illis 1; ff. de negot. gest., Pomponius. Et quae simpliciter promittuntur, sine conditione solvantur; 32. q. 8, non solum. Et quae non coepit, deliberet, quae ingressa est, perseveret, 27. q. 1, nuptiarum. Ideoque merito sunt compellendi perficere quod coeperunt. Idem credo in postulatione, ut postquam fuerit publicatum scrutinium, ab ea recedere non possunt, immo tenentur illam porrigere superiori, licet per postulationem ius non sit postulato acquisitum ratione praedicta, et de hoc dictum est supra, de postul. praelat., etsi unanimiter; et supra, de postul. praelat., postulationem. Et in hoc casu valet electio, licet non fiat incontinenti, quia fraus et dolus eorum non debet obesse nominato, et ita non contradicunt, supra, de elect., quia propter; et supra, de elect., cum post petitam.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.