Book I › tit. 1.5 De postulatione praelatorum
X 1.5.5 Postulationem
tit. De postulatione praelatorum · 3 glosses
Idem Capitulo Strigonensi.Incipit Postulationem quam celebrastis · alleged in the gloss as de postul. praelat., postulationem — 8× per the register · find the allegations →
Nullum
Et ideo possunt ab ea recedere postulantes, nisi iam sit praesentata superior, supra, de postul. praelat., bonae 2; vel nisi publicatio scrutinii iam sit facta, tunc non possunt ab ea recedere, infra, de elect., publicato. Et licet non possint a postulatione recedere, nullum tamen ius adhuc acquisitum est postulato, quo possit petere iure actionis confirmationem. Sed totum dependet ab arbitrio superioris. Et licet gratiam solam debeat petere, tamen iniuriam ei facere videtur si non admittitur per legem, ff. de aqua quot. et aest., ait praetor § penulti.; et non acquiritur per nominationem ius nominato, infra, de elect., quod sicut, in princ. Unde non possunt ab ea recedere, ut ibi dicitur. Sed numquid patronus potest alium praesentare, primo praesentato nondum admisso per episcopum? Non debet illud facere, tamen si secundum praesentaverit et admittatur, secundas obtinebit cum distinctione decretalium quas habes infra, de iure patron., cum autem; et infra, de iure patron., pastoralis.
Idoneos
Qui sciant et possint reddere rationem, 17. dist., multis; et infra, de procurat., alia.
Praesente
Quia causarum merita partium assertione panduntur, C. si per vi. vel al. mod., nec imperiale; et infra, de in integ. restit., tum ex litteris.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.