The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.6 De electione et electi potestate

X 1.6.21 Cum inter canonicos

tit. De electione et electi potestate · 11 glosses
Idem Genuensi Archiepiscopo, et Placentino et Bobiensi Episcopis.Incipit Cum inter canonicos · alleged in the gloss as de elect., cum inter canonicos 29× per the register · find the allegations →
Capituli
Nota quod licet dissensio sit inter canonicos et quaedam agant contra alios, ibi dicitur esse capitulum ubi est maior pars. Et potest constituere procuratorem, et ille dicetur capituli procurator. Et in constituendo talem procuratorem non requiruntur singuli de capitulo, sed tantum illi qui sunt maior pars; alias committeretur falsum si singulorum nomina ibi ponerentur aliis ignorantibus, infra, de his quae fi. a prael., quanto. Et iste procurator habebit expensas de capitulo.
Epileptico
De quibus habes 33. dist., maritum; et 33. dist., clerici; et 33. dist., communiter diffinimus.
Recusatus
Per hoc videtur quod crimen in modum exceptionis probatum in uno iudicio, praeiudicet in alio, arg. supra, de elect., super eo; et 2. q. 1, prohibentur; licet enim crimen in modum exceptionis probatum non infamet, infra, de ord. cognit., cum dilectus, in fi. Tamen gravat cuius opinionem, unde inhonestum est admittere talem, ff. de decur., eos; et C. de adulter., et si libidinem. In causa vero criminali bene repelleretur testis a testimonio, si in alio iudicio esset repulsus, probato eius crimine in modum exceptionis, de quo gravata est eius opinio, infra, de testib., testimonium. Sed adhuc probandum est ipsum morbo epileptico laborare, quia non constabat illum sic fuisse repulsum per illam allegationem. Sed si de hoc constaret, non deberet amplius eligi, arg. supra, de postul. praelat., gratum, ubi cassatur electio illius, seu postulatio secundo facta, quae primo cassata fuit propter vitium personae, ut supra, de elect., super eo.
Aliam
Hic sumitur arg., quod non est electio facienda de aliena ecclesia quamdiu reperitur idoneus in eadem. Sed pone quod maior pars capituli et sanior eligat de alia ecclesia, et minor de ecclesia sua; quae illarum praevalet? In hac quaestione dicit Laur. quod si duae partes capituli eligunt de aliena ecclesia, tenet electio, quia duae partes vicem totius capituli obtinent, supra, de elect., licet; et infra, de elect., scriptum, ubi postulatio facta a duabus partibus praefertur electioni factae a minori parte, quia si duae partes capituli non sunt in ecclesia, non videtur capitulum esse, ff. de decr. ab ord. fac., lege; et ff. quod cui. univ. nom., plane. Sed si non essent duae partes, licet esset maior pars, et eligant de aliena ecclesia, non valet electio si minor pars eligat de sua ecclesia, et sic intelligit illa iura 61. dist., obitum; et 61. dist., nullus; 85. dist., Florentinum. Vincen. et Io. dixerunt quod semper praevalet electio de propria ecclesia a minori parte facta, etiam a duobus, arg. praedictorum decretorum, et 63. dist., litteras; et C. de episc. et cler., in ecclesiis; et infra, de cleri. peregri., te nobis; et 7. q. 1, denique; et quod dicitur hic est allegatio. Sed ideo hic obtinuit electio de aliena ecclesia, quia minor pars unum elegit. Sed obstat infra, de elect., in causis; et illud dicunt propter formam mandati ut praevaleret postulatio de aliena ecclesia electioni de propria. Tanc. dixit, et melius ut mihi videtur, quod electio facta a maiori et saniori parte capituli praevalet undecumque, sive de sua ecclesia eligant, sive de alia, dummodo aliud canonicum non obsistat. Et hoc satis bene colligitur in hac decretali, quia propter rationem illam quam hic allegabat S. subdiaconus frivolam reputavit, et inhaeret illi soli de morbo epileptico, ut infra dicit, non obstante appellatione si qua ex aliis superius memoratis causis, cum eas frivolas, etc.; et supra, de elect., licet, in fi.; et optime facit infra, de elect., quia propter, ubi dicit, is eligatur in quem maior et sanior pars, etc., non distinguendo de quacumque ecclesia; et infra, de elect., in Genesi; et infra, de elect., ecclesia vestra 1, ubi dicitur quod electio debet fieri a maiori parte capituli. Quid respondebis illis capitulis 61. dist., nullus; et 61. dist., obitum; et 61. dist., Florentinum? Dicas quod verum est quod ita deberet fieri et honestum esset et de iure est. Si tamen maior pars aliter facit, valet, quia in hoc renunciavit iuri suo quod in favorem ipsorum fuerat introductum. Nam et optimus eligendus est, et melior, 63. dist., metropolitano; et 25. dist., unum § nunc autem; 8. q. 1, licet ergo; et tamen toleratur dummodo sit sufficiens, supra, de elect., cum nobis; et infra, de elect., cum dilectus, ubi multi meliores erant in ecclesia, et sufficit ne malus existat, 16. q. 7, monasterium.
Confirmavit
Sed nonne eo ipso quod elegit confirmasse videtur, ut 63. dist., in synodo; et ff. de auct. tut., quamquam? Sed non est verum, infra, de fide instrum., inter dilectos, vers. caeterum; et supra, de elect., cum inter universas, in fi. Quoniam tamquam arbiter elegit, et tamquam archiepiscopus confirmavit, arg. ff. quan. appel. sit, si quidem § solent; sic infra, de elect., quod sicut § praeterea; infra, de concess. praeben., postulastis. Sed numquid potest irritare propriam electionem, si tempore consecrationis vel confirmationis probetur ei crimen in modum exceptionis? Arg. quod non, quia cum ipsam electionem teneatur defendere, eam non debet impugnare, arg. infra, de nat. ex lib. ven., indecens; et infra, de cleri. coniug., diversis; arg. ff. de condi. indeb., frater a fratre; et ff. si serv. vend., altius. Sed non est ita, quia tamquam alius confirmat et tamquam alius eligit arg. 3. q. 7, infames, vers. item si contra patrem pupilli. Et de hoc dixi plura, arg. supra, de elect., cum inter universas.
Et subscriptam
Arg. colligitur hic a contrario, quod ante subscriptionem possent recedere electores ab electione, arg. infra, de censib., olim; et 1. q. 7, saluberrimum; et 64. dist., quanto. Sed non est verum, quia postquam electus est aliquis non possunt electores mutare propositum suum, dummodo ipse electus velit consentire, ut infra dicitur. Immo etiam ante electionem factam, facta publicatione scrutinii variare nequeunt electores, infra, de elect., publicato; arg. infra, de elect., in causis; et ff. de servitu. rust. praed., per fundum; et ff. de regul. iur., nemo. Immo si nollent illum eligere in quem maior et sanior pars consensit, deberent per superiorem compelli, infra, de elect., publicato; quia illum tenentur eligere, ex quo iam sic processum est, infra, de elect., quia propter.
Quasi coniugale
Sed in veritate contractum non est vinculum coniugale per consensum eligentium et electi ante confirmationem, infra, de translat., inter corporalia, vers. unde cum non sit, etc.; et infra, ut lite non cont., quoniam § si vero, in princ. Et ideo dicit, quasi quia posset renunciare sine licentia ante confirmationem Papae, arg. praedicta decretalis infra, de translat., inter corporalia, ut ibi notatur vers. sicut autem.
Ex aliis causis
Scilicet, quia erat de ecclesia, et in eadem erant idonei.
Resilire
Contra supra, de postul. praelat., bonae 2. Sed aliud est in postulatione, et aliud in electione per quam ius acquiritur, 8. q. 2, dilectissime. Et per postulationem ius non acquiritur, supra, de postul. praelat., postulationem. Immo potest dici quod idem est ut si postulatio sit publice facta in scrutinio vel superiori praesentata, non possint ab ea recedere, supra, de postul. praelat., bonae 2; ut dixi supra, de postul. praelat., etsi unanimiter; et supra, de postul. praelat., postulationem.
Non compromiserint
Maxime supple, quia idem est ac si compromisissent, ut dicitur supra, quia sive compromiserint sive non, possunt mutare consenseum suum, ut dictum est.
Volente
Ut voluntas impleatur necesse est, quia ubi est opus facto, voluntas non sufficit, infra, de eo qui mitt. in poss. caus., constitutis; et infra, de bigam., nuper.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.