The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.10 De natis ex libero ventre

X 4.10.1 Indecens

tit. De natis ex libero ventre · 4 glosses
Gregorius.Incipit Indecens esse credimus · alleged in the gloss as de nat. ex lib. ven., indecens 8× per the register · find the allegations →
Ex liberta
Fallit tamen in casibus, 15. q. 8, cum multae. Item in alio, infra, de Iudae. et Sarrac., ita quorundam. Ber.
Huiusmodi documentis
Quia dicebat mulier iste se habere de manumissione matris suae sive de sua, quaedam instrumenta, quae forte ostendit Papae, quibus instrumentis stabitur, nisi ex parte ecclesiae contraria instrumenta ostendantur. Et sic est arg. quod instrumentum per aliud instrumentum potest reprobari, et per alias etiam probationes poterit ecclesia reprobare huiusmodi documenta.
Ab ecclesia
87. dist., libertos.
A qua tueri
Arg. quod non debeo id facere, a quo teneor alium prohibere, et quod me defendere tenetur, me non debet impugnare, ff. si serv. vend., altius; ff. de condi. indeb., frater a fratre; et 26. dist., una tantum; et 25. dist., primum; et 11. q. 1, Sylvester; ff. de fideiussor., tutor; et 42. dist., hospitalem; ff. de admin. tut., quotiens § 2; ff. de negot. gest., si pupilli § videamus. Secus in marito, qui alios ab uxore prohibere debet, et arg. 3. q. 6, quamvis. Sol. in praemisso generali suppletur, nisi sit tale factum, quod sibi soli ex officio competebat. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.