Book III › tit. 3.8 De concessione praebendae
X 3.8.15 Postulastis
tit. De concessione praebendae · 4 glosses
Innocentius III.Incipit Postulastis per sedem · alleged in the gloss as de concess. praeben., postulastis — 7× per the register · find the allegations →
Nisi
Mutat casum quando scilicet non pertinet simul ad episcopum et ad capitulum ius eligendi. Simile supra, de offi. deleg., consultationibus.
Sed ut canonicus
Hic patet quod ubi eligendi ius communiter pertinet ad archiepiscopum et capitulum, huiusmodi ius eligendi non devolvitur de uno ad alium. De hoc etiam dictum fuit supra, de offi. ord., irrefragabili. Sed qualiter episcopus potest stare in capitulo quasi canonicus, quia quam cito fuit consecratus in episcopum, vacant priora beneficia sua, supra, de elect., cum in cunctis. Et municeps esse desiit senatoriam dignitatem adeptus, ff. ad municip., municeps. Nec potest dici quod eligi possit postea in canonicum, quia secundum hoc oporteret ipsum confirmare propriam electionem, quod esse non debet, supra, de instit., cum ad nostram. Potest dici quod licet dignitates priores perdat, ius tamen canonici retinet, non quod prius habebat, sed quod episcopus prius consuevit habere per vicarium, eo ipso quod quis eligitur in episcopum, eligitur ad tale ius canonici de consuetudine loci. Et ex causa intelligo hanc consuetudinem introductam fuisse, arg. supra, de concess. praeben., cum nostris. Sed obiicio fortius: si episcopus eligitur quasi canonicus de novo electus, ergo in eligendo non habet primam vocem, quia sic eligeret seipsum, quod esse non debet, supra, de instit., cum ad nostram. Dixit Io. quod illud ius canonici ad quod electus est episcopus est privilegiatum, et excedit alia iura. Et hoc ideo quia illud ius annexum episcopali est dignitati, et ratione connexitatis saepe sortitur aliquis privilegium, ut 18. q. 4 § quis contumax; ff. de rei vend., quae religiosis; et supra, de iudic., quanto. Quod prius dictum est, verius est, quia simul eligitur ad utrumque, eo ipso quod eligitur in episcopum, eligitur in canonicum. Et de speciali consuetudine hoc obtinet.
Cum dolose impedierit
Ut quia fecit quod praepositus qui habet congregare capitulum differet, ei promittens quod ad placitum suum conferret. Et expone cum, pro si.
Dolus
Si ergo capitulum non eligat infra tempus statutum procurante episcopo, non devolvitur propter hoc eligendi potestas ad episcopum. Et dolus eius non oberit capitulo, quia illud tempus restituendum est capitulo, ff. ex quib. cau. maio., ait praetor § ulti.; et ff. ex quib. cau. maio., sed et si § hoc quoque; et supra, de in integ. restit., ex litteris. Secus si dolo alterius factum esset, quia tunc ageretur contra illum qui dolum fecit, ff. de dolo mal., arbitrio § penulti., si esset solvendo. Sed in casu isto dolosus non est solvendo, et ideo restituitur capitulo pristinum ius, ff. de eo per quem fac. erit, ex hoc edicto; et ff. de dolo mal., et eleganter § penulti. Io. Contrarium credo, et imputent sibi quia non elegerunt infra tempus. Sic enim alias ubi eligere non possunt, tamen currit tempus, supra, de elect., his quibus. Et potestas eligendi non devolvitur ad episcopum propter dolum suum sed ad superiorem, ut in littera dicitur. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.