The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.1 De iudiciis

X 2.1.3 Quanto

tit. De iudiciis · 1 gloss
Alexander III. illustri Regi Angliae.Incipit Quanto divina gratia · alleged in the gloss as de iudic., quanto 8× per the register · find the allegations →
Connexa
Ius vero patronatus non dicitur proprie spirituale sed spirituali annexum, infra, de iure patron., de iure. Et ideo dicit hic Hug. quod eius causa annexa est spiritualibus causis. Unde spirituale censetur propter connexitatem, quia quae religiosis adhaerent, religiosa sunt, ff. de rei vend., quae religiosis. Et ex tali cohaerentia sumit suam naturam. Sic infra, de paroch., super eo. Et ideo talis causa per iudicem ecclesiasticum tantum tractari debet, ut hic, et arg. supra, de iudic., de Quodvultdeo. Unde vendi non potest, infra, de iure patron., de iure. Et laicus tale ius potest possidere, cum non sit mere spirituale sed ei annexum. Sed alia iura mere spiritualia possidere non potest, ut infra, de praescrip., causam quae; et 16. q. 7, decimas quas in usum; et supra, de elect., sacrosancta; et supra, de elect., Massana. Et ius funerandi potest laicus possidere, ff. de mort. infer., praetor ait. Et tamen dominium sepulturae non habet, Inst. de rerum div. § nullius. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.