Book II › tit. 2.1 De iudiciis
X 2.1.1 De Quodvultdeo
tit. De iudiciis · 8 glosses
Ex concilio Africano.Incipit De Quodvultdeo · alleged in the gloss as de iudic., de Quodvultdeo — 11× per the register · find the allegations →
De Quodvultdeo
Proprium nomen est.
Quem
Id est, qui, et ponitur casus pro casu. Sic 75. dist., ordinationes; et 18. q. 2, quidam, ubi eos ponitur pro hi.
Interrogatus
Ex superabundanti interrogatur, quoniam alias ex necessitate tenebatur sub eis respondere, quia iudicium redditur in invitum, ff. de ver. oblig., inter stipulantem § 1. Quia omnes causae tunc in synodo tractabantur. Vel forsitan ne posset postea iudicem recusare, 3. q. 3 § offeratur; supra, de offi. deleg., super quaestionum § nos; et supra, de offi. deleg., super quaestionum § verum. Nisi aliquid postea de novo emergat, supra, de offi. deleg., insinuante; et ff. de interrog. act., de aetate § ex causa; et ff. de procur., si post datum; et de poen. dist. 6, placuit. Sed illa non fuit causa, quia synodum totam non potuit recusare.
Experiri
Experiri ponitur hic pro defendere. Aliquando tamen ponitur pro agere, infra, de caus. poss. et propr., pastoralis. Et nota infra, de re iudic., quamvis.
Non placere
Sed nonne fuit locus poenitentiae? Videtur quod sic, ff. de iuris., si convenerit. Respondeo: locus est poenitentiae, infra, de iure patron., cum laici. Sed non hic, quia non potest poenitere in alterius praeiudicium, ff. de regul. iur., nemo. Et quia contumaciter recessit, fuit excommunicatus, 11. q. 3, certum. Immo invitus compellitur respondere, ut dictum est.
Donec
Loquitur secundum antiqua tempora, quando causa excommunicati tractabatur antequam absolveretur, 11. q. 3, si episcopus forte. Intellige secundum antiquam litteram quae olim in antiqua compilatione talis erat hic. Nullus eidem communicet, donec causa eius qualem potuerit terminum sumat. Et secundum istam litteram bene loquitur secundum hodierna iura, quia cum pro contumacia fuerit excommunicatus, nullus debet ei communicare donec satisfactione praemissa, id est, satisfactione praestita de iudicio sisti fuerit absolutus, infra, de verb. sign., ex parte in Christo; et 23. q. 8, pessimam; et infra, de sent. excom., extravag. solet.
Nam adimi
Respondet tacitae quaestioni.
Episcopatum
Immo debet expectare per annum antequam adimatur, 11. q. 3, rursus; et 11. q. 3, quicumque intra, maxime cum lis non fuit contestata. De hac materia tractatur 3. q. 9, in summa; et 2. q. 9, decernimus; et 11. q. 3, rursus; et infra, de dolo et contu., veritatis, ubi de hoc. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.