The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.14 De dolo et contumacia

X 2.14.8 Veritatis est

tit. De dolo et contumacia · 12 glosses
Idem.Incipit Veritatis est verbum · alleged in the gloss as de dolo et contu., veritatis 12× per the register · find the allegations →
Auditorio
Simile ff. si cert. pet., lecta est. Nam auditorium est locus ubi causae tractantur.
Retulerunt
In modum denunciationis, 2. q. 7, quapropter, sicut patet in integra.
Per contumaciam
Nota quod per solam contumaciam potest etiam quis suspendi ab officio et beneficio, cum Papa confirmat eam, quia coram primis non comparuit.
Iudicibus
Secundis scilicet.
Experiri
Id est, defendere. Sic supra, de iudic., de Quodvultdeo.
Neglexit
Et sic nec coram primis nec coram secundis fuit lis contestata, et tamen lata fuit sententia diffinitiva, ut infra sequitur.
Malitiam
Supra, de dolo et contu., cum olim, ubi de hoc; et supra, de dolo et contu., prout. Ber.
Excommunicationis sententiam
Cum iam esset suspensus. Et ita crescente contumacia crescere debet et poena, supra, ut lite non cont., quoniam, in fi.; et ff. de poe., relegati.
Probatum
Sic patet quod lite non contestata recipiuntur testes. Et ita non solum recipiuntur ubi agitur de electione praelati, ut supra, ut lite non cont., quoniam § porro, sed etiam ubi agitur de destitutione. Ad id facit infra, de cleri. non residen., ex tuae; et 3. q. 9, decernimus. Et hoc ideo est, quia periculosa est mora utrimque, quia utilitas ecclesiae utroque casu impeditur. Secundum leges de crimine numquam proceditur contra absentem lite non contestata, nisi in casu contra apparitorem, C. de poe., ne diu. Pro contumacia vero adnotatur bona et expectatur per annum, et postea devolvuntur ad fiscum. Nec super bonis auditur, sed super crimine, ut C. de requir., quicumque. Si autem lis est contestata et liquet de causa, in maioribus criminibus numquam proceditur contra absentem, immo auditur quandocumque venerit, ff. de requir., annus. Sed ibi de contestatione litis nihil dicitur, sed ita intelligunt doctores. Sed in minoribus quae poenam relegationis vel damnum aestimationis continent, bene proceditur contra absentem, ff. de poe., absentem. Sed accusator semper debet esse praesens, fallit in hoc casu, C. de adulter., quamvis, ubi proceditur contra reum absente accusatore. Hug. distinguebat an liqueat de causa vel non. Si liquet de crimine vel potest liquere, condemnatur absens. Et sic intellexit 4. q. 5, quisquis; et 24. q. 3, de illicita § de conventione. Et secundum hoc posses intelligere quod hic dicitur, et infra, qui fil. sint legit., perlatum. Hic bene liquebat de crimine absentis per contumaciam, et ita non esset aliquod contrarium secundum canones. Et si non liquet de crimine, tunc excommunicatur reus. Et sic intellexit 11. q. 3, rursus; et 11. q. 3, quicumque. Nec distinguebat an sit lis contestata vel non. Verum moderni doctores dicunt quod numquam est procedendum contra absentem lite non contestata. Et intelligunt capitulum 3. q. 9, decernimus, cum lis erat contestata. Sed si lis non est contestata, vel si est contestata et non liquet de causa, tunc locum habet 11. q. 3, rursus; et 11. q. 3, quicumque. Et ita contradicunt huic decretali, quia hic lis non fuit contestata. Et tamen fertur sententia contra absentem de crimine, nec expectetur per annum, et testes recepti fuerant. Qualiter ergo intelligitur quod hic dicit, ita quod non contradicant capitula praedicta? Potest dici quod recepti sunt testes de speciali mandato domini Papae, qui habet potestatem etiam supra ius, infra, de concess. praeben., proposuit § licet autem. Et ipse idem tulit sententiam depositionis. Unde factum suum ad consequentiam trahi non debet. Immo secundum quod ipse iudicat, et alii debent iudicare, infra, de re iudic., in causis. Vel melius dicas quod capitulum 3. q. 9, decernimus; et 11. q. 3, rursus; et 11. q. 3, quicumque, loquuntur ubi directe agitur de crimine in modum actionis. Et ideo intelliguntur lite contestata, licet ex littera non colligatur. Sed capitulum istud loquitur in alio casu, cum agitur de crimine in modum denunciationis seu inquisitionis. Nam canonici Curienses denunciaverunt haec crimina domino Papae, de quibus publica infamia laborabat episcopus iste, ut dicitur in principio, ut bene colligitur ex antiqua decretalis. Et ita bene possunt testes recipi et ferri sententia contra contumacem, supra, ut lite non cont., quoniam § sunt et alii; et infra, de accusat., qualiter et quando 2 § debet. Et plus est etiam hic, quia deponitur in modum inquisitionis propter homicidium, cum alias in modum inquisitionis non debeat quis deponi, infra, de accusat., inquisitionis, 1. resp. Et quia celebraverat excommunicatus propter quod solum potuit deponi, 11. q. 3, si quis presbyter.
Defendendo
Quilibet enim admissus fuisset ad defensionem ipsius, ff. de procur., servum quoque § publice. Sed hoc verum est ad allegandas causas absentiae, sed non ad causam, quia in criminibus non intervenit procurator si agatur directe, infra, de accusat., veniens; ff. de public. iud., accusatore § ad crimen. Sed cum hic non ageretur directe, potuit procurator intervenire, infra, de accusat., super his; et supra, de procurat., tuae; et supra, de dolo et contu., cum dilecti.
Absentes corpore
Sic 2. q. 1, de manifesta.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.