Book V › tit. 5.1 De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus
X 5.1.27 Praelatorum excessus
tit. De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus · 5 glosses
Idem Episcopo Cister., de Alde. et de Salen. Abbatibus.Incipit Praelatorum excessus · alleged in the gloss as de accusat., praelatorum — 4× per the register · find the allegations →
Adhibeatur remedium
Simile, quia nisi iustitia conatus cupiditatis reprimeret, ius litigatorum extingueretur, supra, in constitutione Gregorii ix, rex pacificus.
Prodigus
Simile supra, in constitutione Gregorii ix, rex pacificus.
Personaliter
In casu isto inquisitores non possent aliis committere vices suas. De hoc habes supra, de offi. deleg., quoniam Apostolica.
Pro meritis recepturus
Ut poena docente agnoscat qualiter ipse excesserat in praemissis; simile 27. q. 1, si homo esses; et 27. q. 1, si custos; et supra, de offi. legat., nisi specialis; ut sapiens sit in poena qui stultus fuit in culpa, 38. dist., qui ea. Et quod Dei timor a malo non revocat etc., supra, de elect., cum in cunctis; et supra, de vit. et honest. cler., ut clericorum. Et necesse est ut ferro abscindantur, etc., 82. dist., plurimos. Ber.
Vendendi
Nota quod licet aliquis denuncietur sive accusetur ut suspectus de dilapidatione, non debet statim removeri, infra, de simon., licet Heli. Sed interdici debet eidem omne genus alienandi, ut hic patet, et supra, de offi. deleg., venerabili, ubi de hoc. Immo ei dabitur interim coadiutor sine cuius consilio nihil faciet si suspectus est, ut ibi dicitur. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.