Book III › tit. 3.8 De concessione praebendae
X 3.8.4 Proposuit nobis
tit. De concessione praebendae · 16 glosses
Innocentius III. Praeposito et capitulo Cameracensibus.Incipit Proposuit nobis T. · alleged in the gloss as de concess. praeben., proposuit — 8× per the register · find the allegations →
Assignatione
Facienda, cum vacaverit eidem presbytero. Et hoc probatur in antiqua compilatione, ubi est illud verbum, facienda. Unde videtur quod nihil valuit, supra, de praeben., inter caetera, ubi de hoc.
Executore
Dato forte sub hac forma: mandatum nostrum exequaris.
Investivit
Id est, assignavit, ut patet per hoc quod dicit supra eodem capitulo: assignatione praebendae etc. Executor hoc fecit et male, ut satis patet per litteram inferiorem: sed littera illa ratum volens etc., contradicere videtur. Sed Celestinus hoc ideo dicit, ut excusaret decanum et assumeret causam cassandi collationem capituli. Et hoc satis patet per verba Innocentii. Factum enim decani fuit causa quare Celestinus cassavit concessionem capituli, alias non debuisset cassasse, supra, de praeben., dilectus filius 2. Non est alia ratio nisi quia ipse voluit, quia de eo quod nihil est potest aliquid facere, de conse. dist. 2, re vera, vers. fi. Et simile supra, de praeben., pro illorum, ibi: quod de memorato magistro provide etc.
Assignastis
Unde videtur quod nihil valuit, supra, de praeben., inter caetera. Immo bene valuit, ut supra, de praeben., dilectus filius 2. Et hoc probatur per hoc capitulum, ut infra patet, ubi de hoc.
Ratum
Cum effectu.
Irritavit
Id est, irritum nunciavit. Io. Immo proprie tenetur, ut sequentia probant. Ber.
Investivit
Per talem investituram contulit ei ius canoniae, cum nihil prius habuerit per decanum.
De vacaturis
Innocentius et Celestinus videntur diversi. Innocentius non vult habere ratum factum Celestini. Celestinus videtur habere ratam investituram de praebenda vacatura facta per decanum, ubi dicit: ratum volens factum decani haberi, cum tamen decanus non haberet illud in mandatis. Innocentius voluit habere ratam investituram de vacatura, quia Celestinus investiverat presbyterum de vacante post cassationem concessionis. Et sic non poterat ratam habere institutionem de vacatura, cum iam esset investitus de vacante per Celestinum. Nec etiam Celestinus ratam habuit investituram de vacatura. Immo investivit illum de vacante. Ex hac decretali volunt quidam dicere quod si Papa mandat aliquem recipi in canonicum et alius recipiatur, quod debet cassari, ut hic fecit Celestinus. Unde signatur contra supra, de praeben., dilectus filius 2. Sed hoc fecit Celestinus ex plenitudine potestatis, et iniuriam fecit illi instituto quem cassavit, cum de iure teneret electio, ut hic colligitur.
Instituta
Supra, de concess. praeben., qui in vivorum; et supra, de praeben., dilectus filius 2.
Supra ius
Pro nihilo. Hoc dicit quia hic non dispensat. Sed propter hoc dicit, quia decanus illum investivit de vacatura. Et poterat illam eandem confirmare, et ita dispensasset supra ius, sed non habebat hoc locum hic, quia Celestinus illum postea investivit de vacante.
Dispensare
Nam contra Apostolum dispensat, 34. dist., lector. Et contra canones Apostolorum, 82. dist., presbyter. Item contra vetus testamentum in decimis non dandis, infra, de decim., ex parte canonicorum; et infra, de decim., non est. Item in voto, infra, de voto et vot. redem., de peregrinationis. Item in iuramento, 15. q. 6, auctoritatem; et supra, de rescript., constitutus. A contrario sensu de his duobus dixi supra, de iureiur., quanto. Tamen contra universalem ecclesiae statum dispensare non potest, 24. q. 1, memor sum. Nec potest dispensare quod monachus habeat proprium, infra, de statu monach., cum ad monasterium, in fi. Nec contra quatuor Evangelia, 14. dist., sicut. Nec contra praeceptum Apostoli, 25. q. 1, sunt quidam. Quod intelligo in his quae spectant ad articulos fidei. Item secundum quosdam non dispensat in secundo gradu consanguinitatis, supra, de restit. spol., litteras. Quod non est verum, infra, de divort., Deus, quod intelligo de collaterali.
Investitus
Per talem investituram contulit ei ius canoniae.
Post cassationem
Quo ad factum referas secundum Io.
Concessionis
Arg. expressum quod si Papa mandat alicui dari praebendam et detur alii, tenet collatio licet contra mandatum. De hoc dicitur supra, de praeben., dilectus filius 2.
Vacare
Sic ergo videtur quod per sententiam statim perditur dominium, Inst. de off. iudic. § ulti.; contra id ff. de rei vend., i0n fundo; et C. de pacti., traditionibus; et Inst. de rerum div. § per traditionem. Sed hoc ideo quia Papa cassavit concessionem illam, a qua sententia non appellatur, unde statim dominium perditur.
Assignetis
Id est, collatam dimittatis. Vel intellige assignetis, id est, conferatis iterum de facto. Sic infra, de iure patron., si vero. Vel istam assignationem potes referre quo ad possessionem, cum de iure eam habuerit per Celestinum Papam, et etiam per decanum de mandato Celestini. Unde dicitur supra: ratum volentes habere quod ab eodem decano factum fuerat, ut dicebat Io. Sed factum decani nullum fuit, ut dictum est supra.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.