The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus

X 3.5.17 Inter caetera

tit. De praebendis et dignitatibus · 3 glosses
Idem Archiepiscopo Senonensi.Incipit Inter caetera · alleged in the gloss as de praeben., inter caetera 18× per the register · find the allegations →
Assignari debebat
Ex quo G. resignavit tali modo, ut daretur H. Et non fuit ei data sed magistro P. non videbatur ei renunciasse, nec videtur eam perdidisse, sicut non amittit possessionem qui eam sub modo alii tradidit, nisi modus existat. Videtur enim sub conditione eam tradidisse, supra, de restit. spol., olim causam; et ff. de acq. poss., qui absenti § si quis. Et qui sub conditione tradidit possessionem et recedit a possessione non perdit eam, ff. de acq. poss., si cum me. Unde iste non videbatur amisisse possessionem beneficii sui. Sed certe verum est quod amiserat per renunciationem, sed Papa postea ex officio suo utrumque restituit propter discordiam suscitatam.
Irritum
Simile C. de legi. et const., non dubium; et C. de reb. alien., sancimus; et 10. dist., vides. Si hoc verbum non contineretur in litteris et ipse conferet, videtur quod cessio teneret, licet esset facta contra mandatum Papae, infra, de praeben., dilectus filius 2, ubi de hoc.
Assignavit
Hic expresse habes quod si episcopus concessit mihi beneficium quod concedere non potuit, tenetur mihi ad aliud consimile, 7. q. 1, praesentium. De hoc dicetur supra, de praeben., cum secundum Apostolum; simile supra, de fil. presbyt., veniens; arg. ff. de pigner. act., eleganter § qui reprobos; ff. ad Velleia., quamvis § si convenerit; et ff. qui satisda. cog., quotiens; ff. de leg. 1, si filiusfamilias § si quid alicui; et ff. de leg. 2, mortuo § Labeo. Quia adiuvari beneficiis nos oportet, non decipi, ff. commodat., in commodato § sicut, in fi.; et infra, de commod., cum gratia, in fi. Et sic est contra id quod dicit lex, quod donator non tenetur de evictione, ff. de aedil. edict., ad res donatas. Sed hic in veritate non dicitur donare, quia necesse habet eam donare, et in necessitate nemo liberalis existit, ff. de adimen. leg., rem legatam, in fi. Et de hoc dictum est supra, de praeben., relatum. Et hoc intellige quando episcopus scivit quod eam donare non poterat, et ille qui recepit, ignoravit, ut dixi supra, de praeben., cum secundum Apostolum. Si enim recipiens hoc sciebat, non credo quod habeat petitionem contra episcopum ad aliam praebendam instar illius qui sciens emit liberum hominem, quia emptio nulla fuit. Secus si ignoranter emit, ff. de contrah. empt., liberi hominis. Io.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.