Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus
X 3.5.9 Relatum est
tit. De praebendis et dignitatibus · 3 glosses
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.Incipit Relatum est · alleged in the gloss as de praeben., relatum — 17× per the register · find the allegations →
In promissis
Arg. quod ea quae promittuntur, sunt opere adimplenda, supra, de pact., qualiter; et 12. q. 5, quia Ioannes; et 32. q. 8, non solum. Sed videtur quod talis promissio non teneat, quia beneficium non potest promitti vel concedi antequam vacet, infra, de concess. praeben., nulla. Solutio: dicas quod haec promissio licita fuit, quia hic primo receptus fuit in fratrem et canonicum, et eo pure recepto promisit ei episcopus conferre primam praebendam vacaturam. Et hoc non est contra ius, immo ad hoc tenebatur episcopus de iure, quia eo ipso quod dedit canonicatum per consequens obligavit se ad praebendam etiam sine promissione expressa, quia alterum sine altero diu esse non potest, 1. q. 3, si quis obiecerit; ff. de decur., Herennius. Unde iste taliter institutus potest agere contra episcopum, ut conferat ei praebendam in ecclesia illa in qua est receptus, ut dicitur in fine. Promissio vero sive collatio beneficii non vacantis nulla est, et sic loquitur capitulum, infra, de concess. praeben., nulla; et infra, de concess. praeben., relatum; et infra, de concess. praeben., ex tenore. Et iste nullam habet petitionem ex tali promissione seu collatione.
Vacaverit
Arg. contra infra, de praeben., dilectus filius 1, ibi solvitur.
Liberaliter
Immo videtur quod ex necessitate, quia episcopus non habet liberalitatem necessariae electionis. Arg. ff. de leg. 2, unum ex familia. Et in necessitate non est liberalitas, ff. de adimen. leg., rem legatam; et ff. de donat. inter vir. et uxor., si quis pro uxore. Quia nec eam potest sibi retinere, supra, de offi. archipresb., ut singulae. Solutio: liberalitas est ut ei provideat sine coactione. Et licet necesse habeat conferre beneficium, non tamen habet necesse conferre isti vel illi. Et ita si conferat tibi gratiam facit, cum eam tibi non teneatur conferre. Et sic liberalitas et necessitas circa diversa referuntur, sed hic necesse habebat conferre cum iam esset institutus, et promiserit ei conferre primam praebendam quae vacaret ibidem.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.