Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus
X 3.5.19 Dilectus filius
tit. De praebendis et dignitatibus · 6 glosses
Idem Archiepiscopo et Archidiacono Senonensibus.Incipit Dilectus filius T. · alleged in the gloss as de praeben., dilectus filius 1 — 18× per the register · find the allegations →
Percipere non deberet
Istud fuit contra concilium, infra, de concess. praeben., nulla. Sed contrarium videtur supra, de praeben., relatum, ubi tenet promissio vacaturae praebendae. Solutio: hic nihil perceipiebat, sed ibi sic, ut patet ex illo verbo, integritate praebendae gaudere, et ex eo quod dicit, quorum communis est usus. Et hic hoc solum additur quod percipiat ea quae de communi conferuntur, et ita non contradicit sed concordat. Et hic vitium fuit expressum.
Illicito
Arg. contra supra, de consti., cum M, vers. quatuor receperunt ad vacaturas etc. Solutio: Papa illud reprobavit. Unde praecipit quod eis provideatur ex superexcrescentibus etc. Et ita concordat cum ista, vel ibi recepti fuerunt simpliciter, ut ibi notatur.
Approbantes
Arg. quod sententia sive donatio tenet pro parte et pro parte non. Sic supra, de arbitr., cum tempore; 12. q. 2, si quos; et 17. q. 4, quaesti; et 22. q. 4, inter caetera; et infra, de testamen., Raynutius; et infra, de testamen., Raynaldus. Caveas tamen qualiter fiat electio. Si dicatur: eligimus te ad proximam vacaturam, nulla est electio, infra, de concess. praeben., nulla; et infra, de concess. praeben., relatum; et infra, de concess. praeben., ex tenore. Si vero dicatur: eligimus te in fratrem et socium, et promittimus tibi conferre beneficium cum primum vacaverit, tenet electio talis, supra, de praeben., relatum; et infra, de concess. praeben., cum super. Assignando eidem cotidianas distributiones, alias compellerentur ad hoc, ut dicitur hic in fine. Et ille intelligitur electus ad quoddam ius de novo creatum, infra, de praeben., dilecto. Et illud ius perit quam cito assignatur beneficium vacans. Non enim diu posset manere tale ius sine re corporali, 1. q. 3, si quis obiecerit. Et talis canonia auget numerum canonicorum, sed non praebendarum? Sed numquid plures possunt taliter eligi, si duo possunt eligi eadem ratione et plures, scilicet tres et quatuor et quotcumque? Dicit Io. quod secundum numerum praebendarum possunt plures vel pauciores eligi. Sed certe non videtur quod tot possunt eligi quot sunt ibi canonici propter diutinam expectationem. Sed sufficit quod pauci eligantur, saltem duo vel tres vel quinque, supra, de consti., cum M.
Defraudetur
Sic supra, de praeben., relatum.
Cum se facultas
Hoc idem erat ei promissum in illa compositione. Sed archiepiscopus auctoritatem praestare non potuit, immo illud solum cassatur quod nihil percipere deberet. Laur. Item ex eo quod dicitur hic, patet quod legatus non potest dispensare contra concilium, infra, de concess. praeben., nulla, sed solus Papa. Item aliud est dicere, cum facultas se obtulerit, et aliud cum beneficium vacaverit, ut hic patet, et infra, de concess. praeben., accedens.
Assignare
Hoc idem poterat consequi ex illa compositione, ut videtur. Dicit Io. quod non, quia tempore compositionis vacabant ibi beneficia, et volebant ipsum expectare proximam vacaturam. Item aliud additur compositioni, quod ipse habeat cotidianas distributiones sive victualia, quae de communi conferuntur quae tantum praesentibus dantur, supra, de cleri. non residen., de caetero; et infra, de praeben., licet. Perceptio enim talium praebendarum non facit canonicum, quia sola salarii perceptio non facit decurionem, ff. de decur., decurionem; ff. de decur., sola salarii; et infra, de praeben., dilecto.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.