Book I › tit. 1.43 De arbitriis
X 1.43.5 Cum tempore
tit. De arbitriis · 6 glosses
Idem Abbati et Conventui de Pigravia.Incipit Cum tempore C. · alleged in the gloss as de arbitr., cum tempore — 16× per the register · find the allegations →
Magdeburgensis archiepiscopi
Ex hoc videtur quod ordinarius possit esse arbiter, arg. supra, de elect., causam quae; et in Auth. ut differ. iudic. audi. § si vero contingit, coll. 9. Item et delegatus, infra, de praesump., litteras; et infra, de praeben., nisi; et infra, de arbitr., cum olim. Lex tamen videtur contradicere, ff. de recepti., sed si in servum § 2; et 3. q. 7, infamis § tria, vers. si quis vero. Sed hic solum prohibet quod ordinarius non potest iubere ut partes in se compromittant, ff. de tutor. et curat., praetor § praetor.
Fide hinc inde data
Sic infra, de arbitr., ex parte; et C. de recepti., ne in arbitris. Sed iurare arbiter non debet, C. de recepti., authen. decernimus; secundum quosdam. Sed verius est quod nec etiam partes.
Observandum
Metu poenae si apposita fuit, supra, de arbitr., dilecti; vel metu iuramenti, 22. q. 1, omne quod; et 6. q. 4, quod bene semel. Idem esset si neutrum praedictorum intervenisset, si partes arbitrio consensissent vel verbis infra decem dies non contradixissent, C. de recepti., cum antea.
Capituli exceptis
Nota quod arbitrium pro parte tenet et pro parte non tenet; sic infra, de praeben., dilectus filius 1; et infra, de praeben., nisi; et 2. q. 6, post appellationem § si quis ex pluribus. Licet videatur quod arbitri sententia non debeat pro parte valere, pro parte non, ff. de recepti., quid tamen, in princ. Sed illud obtinet ubi simul de pluribus debuit ferre sententiam, et non tulit de omnibus. Sed in uno capitulo non potest tenere pro parte, ff. fam. ercis., in hoc iudicio. Sic et sententia pro parte tenet et pro parte non, immo corrigitur infra, de testamen., Raynutius; et infra, de testamen., Raynaldus.
Nequiveris
Arg. ff. de liber. caus., si usumfructum; et ff. de liber. caus., si quando; et ff. de liber. caus., quoniam.
Libertatis
Nec etiam poterat arbiter in hoc intervenire, quia in causa liberali arbiter intervenire non potest, ff. de recepti., non distinguemus § de liberali; et supra, de in integ. restit., causa, in fi. Sed contra infra, de praescrip., cum olim. Sed quantum ad se potuit renunciare, et non quantum ad Papam privilegiis libertatis, ut infra, de re iudic., suborta; et infra, de dona., inter dilectos. Aliis autem privilegiis bene posset renunciare, infra, de privileg., si de terra; et infra, de privileg., accedentibus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.