Book I › tit. 1.43 De arbitriis
X 1.43.10 Ex parte
tit. De arbitriis · 6 glosses
Honorius III. Archiepiscopo Coloniensi.Incipit Ex parte tua · alleged in the gloss as de arbitr., ex parte — 2× per the register · find the allegations →
Diviserunt
Quod non est novum nec reprehensibile, 8. q. 1, non est novum; et 63. dist., si forte.
Fide praestita
De qua habes supra, de arbitr., cum tempore. Secundum leges non debent iurare, sed poenam possunt partes apponere, in Auth. de iudicib. § quia vero, coll. 6; et C. de recepti., authen. decernimus.
Curasti
Et bene, quia pendente electione illius superstitis non est alia electio celebranda, supra, de elect., consideravimus. Et ista electio primo debuit reprobari quam fieret transitus ad secundam, infra, de concess. praeben., post electionem, ad fi.; et supra, de elect., auditis, ubi de hoc.
Allegavit
Et male, ut declarant sequentia, quia primo constare debuit de hac electione, ut dictum est in prima notula. Sed movit eum forte quia dicit lex quod mortuo altero ex litigatoribus qui dederat fideiussorem iudicio sistendi causa, praetor non debet eum iubere ammodo exhibere, ff. qui satisda. cog., si decesserit. Et sententia lata post mortem litigatoris non valet, ff. de re iud., in summa § ulti.; et ff. de re iud., quaesitum est. Sed hoc non est verum generaliter, immo sententia debet ferri post mortem, saltem propter accessoria, ff. de rei vend., utique. Et mortuo eo qui appellavit, necesse est heredibus causam finiri, C. si pend. appel., etiam, et quasi per totum. Ita et hic necessaria est sententia quantum ad canonicos, qui quasi heredes sunt quo ad ius eligendi, si alterius electio cassetur, et quantum ad alium electum, ut sciatur an sua electio sit canonica, per mortem alterius non perdit iste ius suum nec acquirit si ius non habebat. Ideoque debuit iudex causam finire antequam sic tertius eligeretur ut de omnibus constaret. Sed illa videbatur melior allegatio, quod ulterius non procederet, quia cum ipse cognosceret tamquam arbiter ex compromisso, et compromissum finiatur morte litigatoris, ut hic dicit; et ff. de recepti., diem § 1; et ff. de recepti., sed interpellatur; ulterius cognoscere non debebat. Sed licet sit finitum compromissum per mortem alterius, tamen procedere potest, cum sit iudex ordinarius suo iure, propter rationem quae redditur supra et in ipsa littera inferius; nec ut verus arbiter cognoscebat, arg. infra, de praeben., nisi. Quia de matrimonio carnali in arbitrum compromitti non potest, supra, de transact., ex parte; et supra, de in integ. restit., causa, in fi. Et hic de matrimonio spirituali agitur; alias arbiter post mortem alterius litigatorum non procederet, nisi iterum compromittatur in ipsum a successoribus per leges praedictas proxime.
Arbitrium
Id est, compromissum, ff. de recepti., diem § 1.
Cognoscere
Ut ordinarius, ut dixi. Alias si ordinarius non fuisset, non posset cognoscere, ut dictum est. Et sic habes quod in ordinarium potest compromitti, supra, de arbitr., cum tempore, ubi de hoc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.