The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.26 De praescriptionibus

X 2.26.18 Cum olim

tit. De praescriptionibus · 3 glosses
Idem Episcopo Lucano.Incipit Cum olim frater · alleged in the gloss as de praescrip., cum olim 8× per the register · find the allegations →
In diocesi tua
16. q. 7, omnes basilicae; et 18. q. 2, monasteria; et supra, de praescrip., cum non liceat.
Praesumptione munitum
Et ita patet quod nisi abbas praescripsisset praedicta, praeiudicatum fuisset ei per arbitrium circa privilegia. Et sic abbas potest praescribere iura episcopalia contra episcopum, ut supra, de praescrip., auditis, ubi de hoc. Et sic abbas, quae amisit per arbitrium, recuperavit in praescriptione. Et intelligo quod abbas ignorabat arbitrium, alias non praescriberet, cum haberet malam fidem, infra, de praescrip., veniens. Sed obedientiam non posset abbas praescribere in sua persona, sed illius cuius nomine allegaret praescriptionem, supra, de praescrip., cum ex officii.
Tenorem
Et ita sententiat pro abbate in his tantum in quibus praescripsit. In aliis statur arbitrio, et fertur sententia pro episcopo. Nec immerito, quia per arbitrium recessum fuit a privilegio Gregorii ad minus in his quae faciunt pro abbate. Sed libertati non potuit abbas renunciare per arbitrium sine licentia Papae, supra, de arbitr., cum tempore. Alias vero non valuerunt tamquam per mendacium impetrata post arbitrium, infra, de decim., ex multiplici. Tanc. intelligit quod arbitrium non tangit capitula illa, super quibus fertur sententia pro abbate, et in quibus praescripsit contra episcopum, alias non potuisset praescribere praedicta, quia praesumeret habuisse malam fidem propter arbitrium, quia habens malam fidem non praescribit, infra, de praescrip., quoniam. Et hoc probatur per litteram sequentem, ubi dicit: iuxta tenorem arbitrii etc. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.