Book II › tit. 2.26 De praescriptionibus
X 2.26.15 Auditis
tit. De praescriptionibus · 10 glosses
Idem Heliensi et Roffensi Episcopis.Incipit Auditis et intellectis · alleged in the gloss as de praescrip., auditis — 37× per the register · find the allegations →
Diocesana
Haec diocesana lex comprehendit etiam legem iurisdictionis. De his dicitur supra, de offi. ord., dilectus; et supra, de offi. ord., conquerente.
Abbas autem
Sic ergo cum agitur de subiectione aliquorum, non illi, sed ille qui dicit illos sibi subiectos esse, conveniri debet, 16. q. 3, inter memoratos; et supra, ut lite non cont., quoniam § quod sic; et ff. de liber. exhib., ut si; ff. de servit., quotiens 2, in fi.; et ff. si serv. vend., is cuius familia. Sic et pro illis agere potest, supra, de praescrip., ex transmissa. Et subditus etiam convenitur, supra, de elect., querelam. Sed si petere vellet procurationem vel censum a capellanis, eos poterit convenire, arg. ff. de usufru., si pendentes § penulti.; et ff. de usufru., usufructu relicto; et ff. de usufru., usufructu legato § hactenus; et infra, de censib., cum instantia.
Exemptas
Primo per privilegium Romani ponitificis, supra, de in integ. restit., auditis. In illa littera ubi dicit cognovimus etc., quae dicitur pars illius. Secundo per praescriptionem, ut sequitur in vers. verum etc. Et hoc intelligitur sub hoc infra. Unde praedicta decretalis fuit decisa ab isto loco, quia faciebat ad titulum de in integrum restitutione. Et haec decretalis continuatur in integra.
Ius episcopale
Hic manifeste patet, quod iura episcopalia praescribuntur, ut infra, de praescrip., cum olim. De hoc dicitur 16. q. 3, quicumque. Sed videtur quod abbas non potuerit praescribere huiusmodi exceptionem contra illud, supra, de praescrip., cum non liceat; et supra, de consuet., cum inter. Sed bene potuit praescribere illas ecclesias, si legitimo tempore illas possederit, ut supra, de praescrip., de quarta. Et sic abbas illas habebat pleno iure, sed abbas suam propriam libertatem praescribere non posset. Sed alius cuius nomine ipsam allegaret, infra, de praescrip., cum ex officii, si super hoc habuit tale quale privilegium, arg. supra, de consuet., cum dilectus; et infra, de privileg., cum olim propter. Item patet quod omnia iura quae abbas potest possidere, potest praescribere, infra, de praescrip., cum olim. Sed non alia quae enumerantur, 68. dist., quamvis corepiscopis. Unde ea quae ad utramque legem spectant, potest praescribere, ut hic patet. Cognitio enim causarum matrimonialium tantum de iure communi spectat ad iurisdictionem episcopi, infra, de excess. praelat., accedentibus. Quam praescribit abbas, ut infra sequitur. Ius episcopale genus est, et habet multas species sub se, quae enumerantur supra, de offi. ord., conquerente; et supra, de offi. ord., dilectus. Et infra quaedam enumerantur, ut ibi dixi circa possessionem, et caetera quae sequuntur.
Praescripsisse
Sic ergo abbas iste tuebatur se duplici iure, scilicet exemptionis et iure praescriptionis, quae iura sunt contraria, infra, de praescrip., veniens. Quia si tutus erat iure privilegii, non potest praescribere, quia quod meum est ex una causa, ex alia meum fieri non potest, supra, de fide instrum., inter dilectos. Sed dicas quod simul non proposuit ista duo, sed de una exceptione transivit ad aliam, quod fieri potest, arg. 24. q. 1, quisquis; ff. de exception., nemo; C. de transaction., interpositas; supra, de caus. poss. et propr., pastoralis; et supra, de testib., significaverunt; et ff. de acq. poss., naturaliter § nihil. Et generaliter licitum est de una defensione transire ad aliam, arg. bonum supra, de probat., licet; et infra, de praescrip., cum olim. Nisi ubi ius contrarium prohibet, ff. de regul. iur., nemo ex his. Vel sub disiunctione simul proposita fuerant, ut si hoc vel illud probaverit abbas obtineat, et nisi forte per tantum temporis spatium ecclesia vacasset. Ber.
Si per illa
Celestinus exemerat a iurisdictione episcopi loca quae isti reges donaverant libertati. Cum autem per privilegia Celestini non constaret, quod vallis de Heuescam, in qua episcopus petebat ius episcopale, esset de illis locis donatis libertati ab illis regibus. Mandat Papa inspici privilegium illorum regum, et si per illa privilegia constiterit quod vallis de Heuescam sit de illis locis, apparet quod Celestinus exemit locum, scilicet vallem de Heuescam. Et sic abbas obtinebit, nec habet locum postea probatio vacantis ecclesiae. Et sic prius cognosci debet de hoc articulo tamquam praeiudicali.
Subducto
Sic supra, de praescrip., placuit; et supra, de praescrip., de quarta; et supra, de praescrip., cum vobis. Quia tunc defensore carebat. Sic C. quom. et quan. iud. sent. prof., si praesens. Sic et absenti adiiciuntur tot anni quot fuit absens, C. de praescri. long. temp. dec., authen. quid si.
Interruptionem
Sed contrarium videtur quod si interrumpit quo ad quaedam, ergo quo ad omnia ex iure episcopali provenientia. Nam qui aurem hominis tetigit, totum hominem tetegisse videtur, de poen. dist. 1, vulgaris; arg. C. de duob. reis, cum quidam. Hoc tamen ut sciens se habere ius episcopale, uno tantum utitur, arg. ff. de servitu. rust. praed., una est via; et ff. quemad. serv. amit., si stillicidii § ulti.; et ff. de servit., ut pomum, ad fi. Sed non est ita, ut hic patet, et infra, de capell. monach., dilectus. Licet enim praescribatur in uno capitulo, non praescribitur in alio. Vel si fiat interruptio in uno, non prodest in alio.
Sancti Petri
Forte percipiebantur nomine Romanae ecclesiae, arg. infra, de praescrip., si diligenti. Sed abbas allegabat ad se pertinere ministerium perceptionis, supra, de praescrip., ad audientiam.
Imponentes
Sibi imputet episcopus qui tanto tempore gesta taciturnitate firmavit, C. de his qui a non dom. man., si non a dominis, in fi. Et sic patet quod negligentia praelati nocet ecclesiae. Arg. contra quia taciturnitas non videtur nocere successori, supra, de praescrip., nihil, ubi de hoc. Arg. ad hoc ff. de pet. hered., si quidem possessor § si quid autem. Sed numquid ei qui non potest agere currit praescriptio? Videtur quod sic, sed restituitur, ff. de itin. act. priv., praetor ait § si quis propter; et ff. de servitu. rust. praed., et Attilicinus. Sed contra videtur arg. infra, de appell., ex ratione; et C. de annal. except., super annali, in fi. Quia ubi nulla petitio, nulla mora, ff. de ver. oblig., si pupillus; et ff. si cert. pet., lecta. Dicas ergo quod praescriptio semper currit. Sed si laeditur quis, restituitur ex iusta causa, ff. ex quib. cau. maio., huius edicti, in fi.; et ff. ex quib. cau. maio., ait praetor § 1; et ff. ex quib. cau. maio., ait praetor § 2, nisi lex impediat cursum praescriptionis, ut in C. de annal. except., super annali, in fi., et in casibus qui notantur supra, de praescrip., cum non liceat; et ff. de iud., consensisse § penulti. In casu tamen non fit restitutio quando currit praescriptio, cum potest habere recursum contra impedientem, cuius dolo res periit, ff. de dolo mal., arbitrio § dolo. Et hoc si solvendo est ille dolosus. Alias fit restitutio contra adversarium, ff. de dolo mal., et eleganter § si dolo. Illud tamen scias quod ubi quis laeditur in praescriptione, restitutionem petere debet infra quadriennium, C. de temp. in int. rest., supervacuam. Ubi vero non currit, semper servatur illaesus, nec est aliqua restitutio ibi facienda. Laur. tamen super hoc dicit ut notatur supra, de in integ. restit., auditis, in notula secunda illa ecclesia etc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.