Book V › tit. 5.31 De excessibus praelatorum et subditorum
X 5.31.12 Accedentibus
tit. De excessibus praelatorum et subditorum · 4 glosses
Idem in concilio generali.Incipit Accedentibus ad nos · alleged in the gloss as de excess. praelat., accedentibus — 7× per the register · find the allegations →
Suis finibus non contenti
Cum quilibet suis finibus contentus esse debeat, nec terminos patrum transgredi debeat, supra, de sepult., nos instituta; et 9. q. 2, nullus alterius; et 9. q. 2, placuit. Ad idem aeque possunt induci, 13. q. 1, ecclesias; et supra, de statu monach., recolentes.
Episcopalis dignitatis
Quae enumerantur 67. dist., quamvis corepiscopis; et 67. dist., corepiscopi. Et sic videtur per hanc constitutionem quod cognitio causarum matrimonialium ad episcopum de iure communi spectat, arg. 35. q. 6, multorum. Arg. contra supra, de cons. et affin., ex litteris. Dicas quod alii praelati qui cognoscunt de causis matrimonialibus, sive sint abbates sive alii faciunt ex consuetudine praescripta sive speciali concessione secundum quod hic in fine dicit, arg. supra, de praescrip., auditis. Alias de iure communi ad solum episcopum hoc spectat, ut hic patet, et 50. dist., in capite; et supra, de offi. ord., perniciosa. Ber.
Publicas poenitentias
Hoc ad solum episcopum pertinet, 50. dist., in capite.
Legitima
Puta consuetudo praescripta quae dat iurisdictionem, supra, de offi. archidiac., ut archidiaconus; et supra, de praescrip., auditis; supra, de for. compet., cum contingat; supra, de offi. ord., irrefragabili.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.