The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.28 De sepulturis

X 3.28.1 Nos instituta

tit. De sepulturis · 9 glosses
Leo III.Incipit Nos instituta maiorum · alleged in the gloss as de sepult., nos instituta 9× per the register · find the allegations →
Suorum
Et ita loquitur de indigena. Laur.
Patriarcharum
Qui in sepulchris patrum suorum sunt sepulti, 13. q. 2, unaquaeque § Ioseph.
Propriam eligere
Et sic videtur quod quilibet adultus et discretus possit sibi eligere sepulturam ubi voluerit, arg. infra, de sepult., in nostra. Hoc verum est, dum tamen eligat locum magis religiosum, infra, de sepult., fraternitatem, ubi de hoc; et infra, de sepult., relatum. Ala.
Alienam elegit
Quia natus in Bethleem, nutritus in Nazareth, sepultus fuit in Hierusalem in sepulchro Ioseph. Tanc.
Tertiam partem
In sequenti capitulo infra, de sepult., relatum, dicitur de medietate; infra, de sepult., cum super, dicitur de quarta. Haec diversitas sive contrarietas determinatur secundum diversas consuetudines locorum, infra, de sepult., certificari.
Iudicii
Scilicet quod reliquit huic ecclesiae in qua elegit sepulturam, et non de relictis aliis locis, ut infra, de sepult., in nostra. Ber.
Pabulo
Pabulum caeleste exposuit Ala., id est, doctrinam secretorum fidei, ut solida cibaria. Pabulum enim dicitur praedictio verbi Dei, supra, de offi. ord., inter caetera. Ber.
Consolationum
Ad quem spectat onus et emolumentum, 12. q. 2, ecclesiasticis; et 12. q. 2, caritatem; 13. q. 1 § 1. Ala. Et 16. q. 6, de lapsis; et ff. de regul. iur., secundum naturam, circa princ. tituli.
Ne transgrediaris
Transgreditur quis terminos proximi sui, cum quis parochianum alterius admittit ad sepulturam, ut hic. Item cum alterius subditum excommunicat vel interdicit, 9. q. 2, nullus alterius; et 9. q. 2, placuit. Tertio cum evellit terminos possessionum vicini sui, 86. dist., tanta. Quarto cum praedicat contrarium fidei, 24. q. 3, transferunt. Item cum alterius parochianum recipit ad poenitentiam, de poen. dist. 6, placuit; infra, de poenit. et remiss., omnis. Vincen.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.