The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.28 De sepulturis

X 3.28.2 Relatum

tit. De sepulturis · 5 glosses
Leo Papa omnibus fidelibus per Dardaniam constitutis.Incipit Relatum est auribus · alleged in the gloss as de sepult., relatum 7× per the register · find the allegations →
Monasterio
Arg. quod quis debet eligere locum religiosum ad sepulturam.
In vita
In aegritudine tamen de qua decedit. Alioquin nihil daretur ecclesiae parochiali, infra, de sepult., de his. Vincen.
Decreverit
Supple ecclesiis, nisi relinquatur in ornamentis ecclesiae et sine fraude, et tunc nihil detrahitur, supra, de testamen., de his. Aut si reliquerit pauperibus vel consanguineis pro remedio animae suae, nihil detrahitur inde, ut dixit Ala. Item de armis et etiam equis pro subsidio terrae sanctae relictis, nihil detrahitur, infra, de sepult., in nostra.
Medietatem
Super hoc standum est consuetudini loci, infra, de sepult., certificari.
Ecclesiae
Scilicet apud quam fidei sacramenta recepit. Sic intelligit Gratian. hoc capitulum 13. q. 2, placuit § sed aliud, in fi. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.