The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.26 De testamentis et ultimis voluntatibus

X 3.26.20 De his

tit. De testamentis et ultimis voluntatibus · 3 glosses
Idem.Incipit De his quae · alleged in the gloss as de testamen., de his 6× per the register · find the allegations →
Canonica portio
Portio ista diversimode deducitur secundum varias consuetudines locourm, infra, de sepult., certificari; et supra, de testamen., requisisti. Quandoque est tertia et quandoque media, infra, de sepult., nos instituta; et infra, de sepult., relatum; et 10. q. 1, de his; et 10. q. 1, antiquos; et 10. q. 1, decrevimus. Et quandoque quartam, infra, de sepult., cum super.
In fraudem
Tunc non prodesset, supra, de testamen., officii.
Deduci
Hoc dictum est propter reverentiam divini cultus. Multa enim propter religionem admitti solent, nam summa est ratio quae pro religione facit, ff. de rel. et sump. fun., sunt personae, in fi. Unde in casu isto minus legitima voluntas sufficit, supra, de testamen., cum esses; et supra, de testamen., relatum est 1. Sic in his quae ad pias causas relinquuntur, cessat Falcidia, C. ad leg. Falc., authen. similiter; et in Auth. de eccl. titul. § sin autem, coll. 9, unde sumptum est authenticum praedictum. Et sic cessat Falcidia in testamento militis privilegio militari, C. de testam. milit., in testamento; C. ad leg. Falc., in testamento. Item cessat deductio istius partis in equis et armis favore terrae sanctae, infra, de sepult., in nostra. Et hoc idem quod hic dicitur habes infra, de verb. sign., ex parte vestra 2

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.