The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.40 De verborum significatione

X 5.40.31 Ex parte vestra

tit. De verborum significatione · 5 glosses
Idem Praelatis universitatis Francigenarum Constantinopolitanae.Incipit Ex parte vestra · alleged in the gloss as de verb. sign., ex parte vestra 2 1× per the register · find the allegations →
Legatus
Ex hoc patet quod legatus potest facere constitutionem in sua provincia. Sic supra, de loc. et cond., ex rescripto; et supra, de cons. et affin., quod dilectio; et supra, de offi. legat., nemini. Et etiam durat eo recedente, ut ibi dicitur. Generalem constitutionem facere non potest, quia non habet potestatem in homines non suae provinciae, ff. de off. procon., proconsul ubique; ff. de iuris., extra territorium; et supra, de offi. legat., novit. Voluntariam tamen quandoque exercet in homines non suae provinciae, ff. de adopt., emancipari; ff. de off. procon., omnes proconsules. Unde absolvit excommunicatos in quacumque provincia, supra, de offi. legat., quod translationem; et supra, de sent. excom., ad eminentiam; et supra, de sent. excom., ea noscitur; et supra, de sent. excom., quod de his; et supra, de sent. excom., quamvis. Constitutio videtur talis fuisse quod his quae legantur ecclesiis in testamentis defunctorum, tertia pars cathedrali ecclesiae solveretur. Sed hoc erat iure communi statutum, ut tertia vel quarta detur secundum diversas consuetudines locorum, supra, de testamen., requisisti; et supra, de sepult., certificari.
Interpretatione
Sic ergo legatus interpretatur suam constitutionem. Ille enim potest interpretari qui ius constituit, C. de legi. et const., si imperialis; et supra, de sent. excom., inter alia. Immo et legatus interpretatur rescriptum Papae, supra, de postuland., clerici. Sic et in praetoriis stipulationibus, si sermo ambiguus est praetoris interpretatio et mens requirenda est, ff. de praet. stipul., in praetoriis. Sic etiam et testis potest declarare sive corrigere dictum suum, cum dubitatur de dicto eius, supra, de testibus cog., praeterea. Et arg. ff. quemad. test. ap., sed et si quis, in fi. Semper recurrendum est ad intentionem constituentis, ut hic patet. Sic supra, de verb. sign., dilecto; et supra, de praeben., cum olim, cum suis concordantiis; et supra, de restit. spol., audita; et supra, de arbitr., exposita; et 35. q. 3, quod scripsi.
In ornamentis
Hoc idem quod hic dicitur habes supra, de testib., non debet, ubi de hoc.
Personis
Hoc intellige secundum distinctionem quam fecit decretalis supra, de testamen., requisisti.
Fraudulenter
Quia tunc fraus non noceret ecclesiae cathedrali. Simile supra, de testamen., officii; et supra, de testamen., requisisti § si vero illud, in fi. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.