The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.37 De postulando

X 1.37.1 Clerici

tit. De postulando · 2 glosses
Ex concilio Lateranensi.Incipit Clerici in subdiaconatu · alleged in the gloss as de postuland., clerici 8× per the register · find the allegations →
Stipendiis
Videtur ergo a sensu contrario si stipendia non habeant quod possint advocare, quod verum credo de minoribus in causis civilibus, quia in criminalibus causis vel ubi de poena sanguinis agitur interesse non debent, infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., sententiam; et 23. q. 8, his a quibus. De his qui sunt in maioribus ordinibus, aliud est dicendum, quia illi coram saeculari iudice advocare non debent. Et si sine titulo sunt promoti, episcopus eis debet providere, infra, de praeben., non liceat; et infra, de praeben., episcopus; et infra, de praeben., cum secundum Apostolum. De regularibus planum est quod advocare non debent, infra, de postuland., ex parte. Quia et negotiis saecularibus se immiscere non debent, infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., non magnopere; et 16. q. 1, alia est causa; et 16. q. 1, placuit; et 16. q. 1, monachi. De sacerdote habes infra, de postuland., cum sacerdotis.
Saecularibus
Immo opprobrium est clericis si se peritos forensium disceptationum ostendere voluerint, C. de episc. et cler., repetita; et C. de testament., consulta. Pro miserabilibus tamen personis possunt postulare, infra, de postuland., cum sacerdotis.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.