Book I › tit. 1.37 De postulando
X 1.37.3 Cum sacerdotis sit
tit. De postulando · 4 glosses
Gregorius IX.Incipit Cum sacerdotis sit · alleged in the gloss as de postuland., cum sacerdotis — 11× per the register · find the allegations →
Nulli nocere
Ista verba sumpta fuerunt ex illo canone 14. q. 5, denique. Ad hoc autem tenetur quilibet Christianus. Sed magis sacerdos, qui debet velle prodesse omnibus, ut ibi dicitur, et hoc quia quisque prohibetur alii inferre quod sibi nolit fieri, 1. dist., in princ.; et supra, de maior. et obed., dilecti filii. Et est arg. quod nulli consulendum est cum alterius iniuria, 22. q. 2, primum; ff. de condi. indeb., nam natura; et 11. q. 3, si quis vero non obediat; 99. dist., nullus. Et non debet alteri per alterum iniqua conditio afferri, ff. de regul. iur., non debet. Et cavendum est ne praetextu nocentis innocentes puniantur, C. de his qui latron. occult., si qui. Et sanctius est nocentem impunitum relinqui quam innocentem damnare, ff. de poe., absentem. Et poena debet suos auctores tenere, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., quaesivit; et C. de poe., sancimus. Et sic patet quod sacerdos advocare non debet, nec se negotiis saecularibus immiscere, nisi pro cura miserabilium personarum, 88. dist., decrevit; et per totam distinctionis.
Pro seipso
Sic quaedam sunt personae quae pro se tantum et pro quibusdam personis possunt postulare, 3. q. 7 § sunt autem, ubi habes quae personae possunt postulare et quae non, et pro quibus sic. Et sacerdos pro se et pro quibusdam aliis personis hic enumeratis postulare potest, pro ecclesia sua et pro personis coniunctis. Sed non indistincte, nisi necessitate instante, puta quia sunt minus potentes, vel quia non possunt habere ita bonum advocatum. Et sic restringitur quodam modo ad necessitatem quantum ad coniunctas personas. Quae sunt coniunctae personae dicitur ff. de procur., sed et hae personae; et 3. q. 7, infames § sunt autem, vers. alii enim. Inter quas personas satis credo intelligendos confratres suos eiusdem ecclesiae. Et pro coniunctis personis posset etiam litteras impetrare sine mandato, supra, de rescript., nonnulli; et agere etiam, ff. de procur., Pomponius, in fi. Dum tamen non appareat contraria voluntas, ut ibi dicit; et pro personis miserabilibus, de quibus habes 87. dist., per totum; 88. dist., decrevit; et 88. dist., episcopus gubernationem, et in pluribus aliis capitulis ibidem.
Postulare
Postulare est desiderium suum vel amici sui in iure, apud eum qui iurisdictioni praeest, exponere, vel alterius desiderio contradicere, 3. q. 7, infames § sunt autem; et ff. de postulan., hunc titulum § postulare.
Contra ecclesiam
Clericus ergo qui contra ecclesiam a qua beneficium habet, advocat, vel est procurator, tamquam ingratus beneficium ipsius perdere debet, arg. bonum 1. q. 7, si qui presbyteri; et 96. dist., si imperator; 3. q. 1, nulli; sicut vasallus tenetur domino, 22. q. 5, de forma. Alias perdit feudum, ut in libro feudorum quemadmodum feudum amittitur. Et milites rempublicam de qua aluntur, ab omni necessitate bellorum defendant, C. locat. et conduct., milites. Sed si habet clericus beneficia in pluribus ecclesiis, numquid potest praestare patrocinium uni contra aliam? Non videtur in eo casu neutram iuvet vel offendat, arg. huius capituli, et 14. q. 5, denique. Sed si esset praelatus in una ecclesia, et in alia habuisset simplex beneficium, videtur quod ratione praelationis posset contra aliam stare, arg. ff. in ius voc., quaesitum; et 3. q. 7 § item si contra patrem. Sic et libertus ecclesiae si contra ipsam agat vel testificatur, tamquam ingratus in servitutem redigatur, supra, de serv. non ordin., de famulis; et 12. q. 2, octava discussio. Sic et donatio propter ingratitudinem revocatur, infra, de dona., propter; C. de revoc. donat., etsi perfectis; et C. de revoc. et donat., generaliter; et in Auth. de nupt. § si mater, coll. 4; et in Auth. ut libert. de caet. non eg. aur. anul. § illud, coll. 6. Et iustum est ut ecclesia in sinu suo non retineat fraudatorem quem suscepit extraneum, 12. q. 4, sacerdotes. Et ecclesia sua mater eius est, 2. q. 6, ad Romanam; quae ipsum domino sociavit, infra, de poeni., presbyteri. Sic propter ingratitudinem pater potest filium exheredare in totum, 19. q. 3, non liceat; et in Auth. ut cum de appellation. cog. § causas, coll. 8. Sed si contra aliquem de ecclesia in propria causa, quae non tangit ecclesiam, postulaverit vel procurator fuerit, non puniretur, 12. q. 2, qui manumittitur. Sed si ecclesia esset ei ingrata, tunc contra ipsam advocare posset, nec succederet ei ab intestato, etiam si non haberet propinquos, C. de inoffic. testam., liceri, ubi mater excluditur a filii successione propter ingratitudinem commissam erga filium.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.