Book III › tit. 3.24 De donationibus
X 3.24.10 Propter eius
tit. De donationibus · 4 glosses
Gregorius IX.Incipit Propter eius ingraditudinem · alleged in the gloss as de dona., propter — 8× per the register · find the allegations →
Propter
Haec decretalis sumpta fuit ex lege C. de revoc. donat., generaliter. Nota ergo quod donatio semel perfecta non revocatur etiam praetextu imperialis rescripti, C. de revoc. donat., si donationem; et 22. q. 2, non enim. Nec ex sola poenitentia revocatur, C. de revoc. donat., possessionem. Nec recipit conditionem postea perfecta donatio, C. de donat. quae sub mod. vel cond., perfecta. In casibus tamen revocatur propter ingratitudinem. Unde distingue: aut donat quis liberto aut extraneo. Si liberto, revocatur donatio, sola ratione obsequii non praestiti. Et est miserabile, quia revocatur res empta ex pecunia donata, C. de liber. caus., solo. Sed propter easdem causas quibus donatio revocatur, libertus ecclesiae in servitutem revocatur, 12. q. 2, octava discussio; et in Auth. ut libert. de caet. non eg. aur. anul. § illud, coll. 6. Revocatur etiam donatio tota propter liberos susceptos a patrono, C. de revoc. donat., si umquam. Simile 17. q. 4, quicumque vult. Sed illud iure poli non iure fori, alias autem totam non revocat, C. de inoffic. donat., si totas. Si autem in extraneum collata sit donatio, revocatur ex ingratitudine cuius quatuor causae hic notantur. Puta si donatarius impias manus in donatorem iniecerit ipsum vulnerando. Vel atrocem iniuriam ei intulerit, ut ipsum vulnerando vel fustibus caedendo. Si grave damnum rerum suarum vel periculum vitae inferre praesumpserit. Item adde quintam, quae hic non ponitur. Si conditionem appositam non adimplevit, arg. supra, de dona., cum dilecti. Et hic totum habes C. de revoc. donat., generaliter; et infra, de cond. appos., verum. Si vero mater donationem filio faciat, et postea transit ad secundas nuptias, ex tribus tantum causis eam donationem poterit revocare. Puta si vitae eius insidiatus est, si atroces manus intulerit in eam, si totius substantiae ipsius molitus est iacturam, C. de revoc. donat., authen. hae quoque; in Auth. de nupt. § mater, coll. 4. Aliter non fit revocatio, Inst. de donation. § aliae.
Revocare
Revocatur ergo donatio utili rei vendicatione vel condictione ex lege, C. de revoc. donat., his solis; et C. de contrah. empt., cum res; ff. de donation., causa mortis; ff. de donation., si mortis causa. Ber.
Atroces
Quae considerantur ex tribus causis, scilicet ex facto, loco et persona, Inst. de iniuri. § atrox, ut si quis vulneratus fuerit vel fustibus caesus.
Successores
Hoc ius revocandi personale est, quia non competit primordium huius causae heredibus donatoris, vel contra heredes vel successores donatarii, qui hoc in vita sua tacuit, ut hic dicit, et C. de revoc. donat., generaliter, ad fi.; et C. de revoc. donat., etsi perfectis, in fi. Quia per taciturnitatem remissum videtur. Et sic est arg. quod feudum non est auferendum filio propter feloniam patris, si patri quaestio mota non fuit. Sic C. de inoffic. testam., omnimodo. Arg. ff. de Sil., cum aliter § ulti. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.