The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.24 De donationibus

X 3.24.6 Cum dilecti

tit. De donationibus · 6 glosses
Idem R. de Burg. et G. Berbur. Abbatibus.Incipit Cum dilecti filii · alleged in the gloss as de dona., cum dilecti 16× per the register · find the allegations →
Forestam
Foresta est locus in quo ferae includuntur, et habet quis usum venandi. Vincen.
Intentio
Et sic semper recurrendum est ad intentionem donantis sive scribentis, supra, de rescript., ad aures; et supra, de praeben., cum olim; et supra, de praeben., cum causam; et ff. de ver. oblig., in conventionibus.
Ad superiorem
Sed quare non spectat determinatio ad omnia praecedentia vel sequentia, supra, de appell., secundo; et ff. de leg. 3, si quis, in princ.; ff. de leg. 1, talis scriptura § ulti.; et ff. de leg. 1, sed etiam. Sed hoc ideo dicit, quia verba donationis largissime interpretanda sunt, ut hic dicit, quia plures fuerunt hic donationes. Una pura et sine aliqua conditione, de qua dicit, et altera sub conditione quam respicit clausula illa, de foresta. Forsitan conditio apposita erat in ultima donatione, ut posset ibi habere usum venandi, et illam conditionem volebat nobilis iste referre ad primam donationem, ut sic clausula illa de foresta respiceret omnia praecedentia.
Plena
C. quae res pign. oblig. poss., si quis; ff. si cert. pet., eos. Verumtamen si vinum quod est in dolio venditum fuerit, hoc videtur actum, ut in tempore competenti expediantur dolia propter novam vindemiam, ff. de peric. et comm. rei vend., si vinum, in fi.; et ff. de peric. et comm. rei vend., hoc ita.
Plenior
ff. de regul. iur., in testamentis; ff. de trit. vin., si cui.
Plenissima
Infra, de verb. sign., olim; 16. q. 2, visis; et 16. q. 1, frater noster; infra, de decim., ex parte tua 2; infra, privileg., quia circa; et 2. q. 3, si quem § notandum, in fi.; ff. de iure immun., impuberes; C. de usufruct. et habit., antiquitas; ff. de constit. princ., beneficium.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.