The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.41 Secundo

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 9 glosses
Idem.Incipit Secundo requiris cum · alleged in the gloss as de appell., secundo 17× per the register · find the allegations →
Intentioni
22. q. 5, humanae; et infra, de verb. sign., intelligentia.
In omnibus
Infra, de appell., inquisitioni, contra. Solve: hoc contra quod dicit hic, locum habet cum est unum negotium principale, sed plures articulos continet pendentes ex negotio principali. Exemplum pone supra, de rescript., cum dilecta; et supra, de offi. deleg., venerabili. Illud autem quod dicitur in decretali Gregorii infra, de appell., inquisitioni, loquitur cum plura sunt negotia omnino diversa in una commissione contenta. Exemplum pone de hoc 2. q. 1, in primis. Tunc licet sit prohibita in uno. Non tamen est prohibita in alio, nisi hoc dicatur in decretali Gregorii infra, de appell., inquisitioni. Arg. ad hoc ff. de minor., etiam § 1; C. de repud., consensu. Sed hodie ipso iure remota est appellatio, infra, de appell., ut debitus.
Utriusque iuris
Canonici et civilis, 32. q. 7, Apostolus; ff. de pacti., item quia § ulti.; et ff. de ver. oblig., Titia § 1; C. fam. ercis., quotiens; C. de pacti., petens; ff. si cert. pet., lecta est; ff. de leg. 1, si servus plurium, in fi.
Coram eodem allegare
Nota quod haec decretalis loquitur de iudice delegato. Sed infra, de appell., cum speciali, loquitur in ordinario. Unde nota quod qui iudicem recusare intendit, causam iustae recusationis debet allegare coram ipso, ut hic dicit. Talem videlicet, quae si esset probata, deberet legitima reputari, infra, de appell., cum speciali. Sicut in appellatione, infra, de appell., ut debitus. Et recusatio danda est in scriptis, supra, de probat., quoniam. Et ante litem contestatam debet proponi, cum sit dilatoria, 3. q. 3 § offeratur; et supra, de re iudic., inter monasterium; et C. de iud., apertissimi. Vel saltem infra terminum statutum a iudice ad dilatorias proponendas, supra, de except., pastoralis. Nisi ex nova causa superveniente post litem contestatam proponi non potest, supra, de offi. deleg., insinuante. Secundum leges potest proponi usque ad viginti dies, ut in praedicto 3. q. 3 § offeratur, et C. de sent. et interloc. om. iud., authen. et consequenter. Causa vero suspicionis coram arbitris a partibus electis est probanda, supra, de offi. deleg., suspicionis; et infra, de appell., cum speciali; et supra, de for. compet., licet ex suscepto. Causa vero recusationis non probata delegatus in causa procedat. Ea vero probata supersedere debet iudex, ne amplius se intromittat, cum apparet ipsum non habere iurisdictionem post pronunciationem arbitrorum. In ordinario secus est, quia potest committere causam illam personae non suspectae, vel illam causam remittere ad superiorem, infra, de appell., cum speciali. Et ibi de hoc etiam invitis partibus, quod non potest delegatus, ut ibi notatur.
In aliquos
Id est, arbitrum vel arbitros. An tales arbitri veri dicantur, dictum est supra, de offi. deleg., suspicionis.
Debent cogi
Arg. contra ff. de iud., si quis ex aliena. Sed ibi dubitatur an iudex sit, hic autem non, cum constat de iurisdictione, sed praetenditur recusatio. Laur.
Terminum competentem
Terminum istum non iudex sed arbitri statuere debent, supra, de offi. deleg., suspicionis. Hodie vero debet iudex assignare terminum, ut in decretali Inno. iiii infra, de appell., extravag. legitima.
Supersedere
Contradicit lex, quia licet iudex delegatus recusetur, potest causam alii delegare, C. de iud., cum specialis. Ibi non probatur causa suspicionis, sed allegata suspicione delegatur causa alii. Et quia non gravatur in aliqua probatione, permittitur a lege ut delegatus alii deleget. Sed hic necesse habet probare causam suspicionis. Et ideo quia in hoc gravatur, relevatur probata suspicione, ut amplius non committat invito recusatore, et nos aliud servamus secundum canones. Certe lex illa non dicit quod committere possit causam, et sic non contradicit.
Suspecti et inimici
Sic 3. q. 5, quia suspecti; et C. de iud., apertissimi. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.