Book II › tit. 2.2 De foro competenti
X 2.2.10 Licet ex suscepto
tit. De foro competenti · 3 glosses
Innocentius III. Vercellensi Episcopo.Incipit Licet ex suscepto · alleged in the gloss as de for. compet., licet ex suscepto — 25× per the register · find the allegations →
Iustitiae complementum
Ergo quousque ad sententiam pervenit, semper est in pendenti an valeat rescriptum, infra, de for. compet., ex tenore; et supra, de for. compet., ex transmissa. Quandoque enim rescriptum est in pendenti, supra, de rescript., si autem.
Vacante imperio
Iste est ergo unus casus in quo iudex ecclesiasticus potest se immiscere saeculari iurisdictioni, scilicet cum superior non invenitur. Alius est cum iudex saecularis negligit facere iustitiam, ut hic, vers. dummodo etc., et infra, de for. compet., ex tenore; et supra, de for. compet., nullus; arg. 23. q. 5, administratores. Tertius est cum aliquid ambiguum fuerit et difficile, et inter iudices variatur, infra, qui fil. sint legit., per venerabilem, circa medium. Quartus est in omni crimine ecclesiastico, puta usura, sacrilegio et similibus, ut 6. q. 2, episcopus; et 12. q. 2, nulli liceat; et infra, de usur., quoniam. Quintus est cum per denunciationem criminis causa defertur ad iudicem ecclesiasticum, supra, de iudic., novit. Item ratione connexitatis, ut in dote, infra, de don. int. vir. et uxor., de prudentia.
Ad te vel ad nos
Contra infra, de appell., cum speciali; et supra, de for. compet., si quis contra, ubi ordinarius recusatus committit causam. Solutio: illa continet ius commune, et quod hic dicit, locale est. De recusatione iudicis ordinarii et delegati, et de illis habes infra, de appell., secundo; et infra, de appell., cum speciali.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.