The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.2 De foro competenti

X 2.2.2 Nullus iudicum

tit. De foro competenti · 6 glosses
Ex concilio Parisiensi.Incipit Nullus iudicium · alleged in the gloss as de for. compet., nullus 2× per the register · find the allegations →
Iudicum
Scilicet saecularium.
Minores
Quos appellat hic minores? Potest dici quod scholares sive servientes ecclesiae deputatos ad eius obsequium, quia illi eodem privilegio censentur, 12. q. 2, ecclesiarum servos.
Sine permissu pontificis
Hic vacat arg. a contrario sensu, ut probatur infra, de for. compet., significasti, ubi de hoc.
Aut condemnare
Nisi forte in causa reconventionis, quia bene respondere tenentur de civili sed non de spirituali, ut dictum est supra, de for. compet., si quis clericus; et supra, de iudic., at si clerici; supra, de iudic., significaverunt. Arg. infra, de mut. petit., ex litteris; et infra, de mut. petit., prudentiam; et 3. q. 8, accusatores § cuius in agendo; C. de sent. et interloc. om. iud., cum Papinianus; C. de sent. et interloc. om. iud., authen. et consequenter. Sed in criminali non habet locum reconventio coram iudice saeculari, nec etiam coram quocumque, ut dictum est supra, de iudic., at si clerici.
Cui iniuriam
Qui iniuriam facit ecclesiae debet privari communione ipsius, 17. q. 4, sicut antiquitus. Nec ad supplicandum debet admitti ubi sacrilegium committere non dubitavit, 17. q. 4, frater et coepiscopus; 12. q. 2, de viro nefando, ut sic puniatur in quo peccavit. Sic infra, de iure patron., pastoralis, in fi.; et supra, de offi. deleg., cum olim magister; et supra, de translat., quanto; et supra, de temp. ord., litteras; et infra, de Iudae. et Sarrac., ad liberandam; et infra, de immun. eccl., immunitatem.
Sequestratus
Per sententiam. Simile 30. dist., quasi per totum. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.