The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.2 De foro competenti

X 2.2.1 Si quis clericus

tit. De foro competenti · 5 glosses
Ex concilio Calcedonensi.Incipit Si quis clericus · alleged in the gloss as de for. compet., si quis clericus 1× per the register · find the allegations →
Non deserat
Quod si fecerit, puniri debet prout dicitur 11. q. 1, inolita; et 11. q. 1, placuit; et infra, de for. compet., si diligenti.
Actio
Id est, petitio, quia secundum canones actionem proponere non tenetur, supra, de iudic., dilecti, ubi de hoc; et supra, de iudic., examinata.
Consilio eiusdem
Aliter enim nullo modo possunt eligere in praeiudicium aliorum, immo de licentia episcopi iudicium saeculare non possunt eligere, sed ecclesiasticam personam bene de licentia episcopi, infra, de for. compet., significasti. Alias nec volentes nec inviti possunt deserere episcopum etiam si iuramentum interveniret, infra, de for. compet., si diligenti.
Alios
Id est, ecclesiasticos, infra, de for. compet., significasti. Vel episcopus committat alicui.
Utraque pars
Honestum et iustum est istud, ut ambae partes si praesentes sint, eligant iudicem communiter, ut hic, et 2. q. 6, placuit. Arg. contra supra, de offi. deleg., cum R. Sed illam intelligo quando altera pars est absens vel cum non vult concordare reus, ut ibi dicitur. Alias iniquum esset illud quod daret ad voluntatem alterius altero praesente. Et sic observatur in curia Romana. Contra 11. q. 1, iudices; et 15. q. 7, si autem. Sed illa intelliguntur in criminali et non tenet hodie.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.