The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.29 De officio et potestate iudicis delegati

X 1.29.35 Cum R. canonicus

tit. De officio et potestate iudicis delegati · 3 glosses
Idem Praeposito S. Dominici Subdiacono nostro.Incipit Cum R. canonicus · alleged in the gloss as de offi. deleg., cum R 6× per the register · find the allegations →
P. civem
Sed quomodo committit Papa hic causam contra laicum? Intelligo quod causa spectabat ad forum ecclesiae, puta causa usurarum vel decimarum, vel ipse laicus noluit excipere, vel est consuetudo ibi quod laici conveniantur per litteras Papae.
Cum sint eius socii
Hic habes quod canonicus non potest esse iudex concanonici sui propter familiaritatem, quae veritatem aliquando impedire solet, 3. q. 5, accusatores. Testis enim potest esse canonicus pro canonico, cum etiam frater pro fratre possit testificari, infra, de praesump., litteras. Cum edictum de testibus sit prohibitorium, ff. de testi., ea ratione. Quia facilius habentur iudices quam testes. Unde facilius repellitur iudex quam testis. Iudex enim recusatur pro modica causa, ut si esset oriundus de terra impetrantis, infra, ut lite non cont., accedens 2; et arg. infra, de appell., ex insinuatione. Item si iudex est suffraganeus eius, infra, ut lite non cont., accedens 1. Item consanguinitas, infra, de appell., postremo. Sed in teste secus, 4. q. 3, si testes § lex Iulia. Quandoque tamen aliquis potest esse iudex quo non potest esse testis, ut pater in causa filii, 3. q. 7 § tria, circa fi. Et criminosi possunt esse iudices, sed non testes, 3. q. 7, infames § ulti. Item iudex recusatur, vel alius ei adiungitur, si habet consimilem causam, infra, de iudic., causam quae inter. Sic et testis repellitur qui habet consimilem causam, infra, de testib., personas. Sed si canonicus daretur iudex contra alium canonicum, quid dices? Non poterit recusari ex hac causa, quia per affectionis causa omnem suspicionem removet, ff. de ritu nupt., non solum § denuo.
Iudicem eligat
Nota ex hac littera quod quando reus ad iudicem ire non potest secure, quod actor potest et debet eligere iudicem in loco non suspecto et non adversarius. Contra habes, quia reus eligit iudices, 11. q. 1, iudices; et 15. q. 7, si autem; et 3. q. 6, peregrina; et 4. q. 5, quisquis; et 2. q. 6, placuit. Idem videtur cum ordinarius recusatur quod reus eligat, infra, de appell., cum speciali. Contrarium dicit lex, quod iudex petitus dari non debet nisi ob reverentiam petiti iudicis, ff. de iud., observandum. Decretales praedictae loquuntur in causa criminali, et praeterea non statur hodie illis. Quod dicit hic quod iste eligat, intelligo si altera pars cum eo noluerit concordare, vel cum altera pars est absens. Vel dic quod de speciali gratia dabat ei Papa hanc electionem cum de consensu utriusque esset eligendus, ut supra, de offi. deleg., super quaestionum. Item arg. quod si iudex non potest de causa cognoscere, potest alii committere vices suas. Sed contrarium est verum, infra, de appell., secundo § tertio. Et hic non loquitur de iudice suspecto, sed quia reus non potest ire ad iudicem. Unde iudex tenetur locum providere securum, infra, de appell., ex parte 1; et 33. q. 2, sive; vel committere causam in loco non suspecto, ut hic. Vel potius procedit iudex iste auctoritate illius rescripti. Et est hic arg. quod iudex incertus dari possit. Contra supra, de rescript., ad haec. Sed hoc de gratia fuit, ut dictum est.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.