Book II › tit. 2.1 De iudiciis
X 2.1.18 Causam quae inter
tit. De iudiciis · 2 glosses
Idem.Incipit Causam quae inter · alleged in the gloss as de iudic., causam quae inter — 4× per the register · find the allegations →
Similis pene causa
Et ita videtur quod iudex qui habet consimilem causam causae sibi commissae, possit recusari, ex eo quod dicit nimis favorabilis etc. Quod est mirabile, ut ex eo nascatur suspicio. Unde si aliquis ageret de iure exemptionis coram aliquo iudice qui in simili causa laborat, iudex ille de facili sententiaret pro illo. Simile est in teste qui habet consimilem causam, quia ille non debet admitti in testem propter huiusmodi suspicionem, ne de facili testificaretur pro illo, infra, de testib., personas. Et qui consimili morbo laborant non sunt admittendi in testimonium, ut 4. q. 3, si testes § liberi; et 4. q. 3, testes. Simile infra, de except., cum ecclesiasticae. Non tamen extendas hanc similitudinem ad omnes causas. Nam si iudex habeat causam decimarum et alia causa, puta iuris patronatus vel electionis ei committatur, illud ei non nocet. Vel etiam ut dicit Io. bene possum petere ecclesiam vel aliud coram iudice qui habet consimilem causam. Vel haec causa non videtur sufficiens ad recusandum iudicem, licet sit sufficiens ad subrogandum, nec dicitur quod causa ista sufficiat ad recusandum, licet sit sufficiens ad subrogandum. Cum enim plures iudices dati sunt ad petitionem alterius partis sine qualibet tali suspicione, vel consimili removetur aliquis illorum, et alter subrogatur, ut causa sine suspicione procedat. Frequenter hoc contingit. Vel dic quod prius dictum est.
Subrogantes
Sic propter suspicionem dominationis alius subrogatur, supra, de offi. deleg., causam quae. Item si necessarius sit iudex in testem, removetur et alter subrogatur, infra, de testib., dilecto.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.