Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.40 Dilecto filio
tit. De testibus et attestationibus · 7 glosses
Idem Attrebatensi Episcopo et Dedimenen. et Ursicampi Abbatibus.Incipit Dilecto filio Ariensi · alleged in the gloss as de testib., dilecto — 4× per the register · find the allegations →
Citra litis contestationem
Protestando quod per illa verba non intendebat litem contestari, supra, de ord. cognit., cum dilectus.
Unicum
Sed numquid esset idem si haberet duos praeter istum? Videtur quod non, quia duo testes sufficiunt, supra, de testib., licet universis; et infra, de testamen., relatum est 1; et 4. q. 3, si testes § item ubi numerus; et 2. q. 4 § 1. Adhuc credo quod removeri debeat a iudicio, et praecipue si illi duo sint viles, et quia testes non habent omnia in memoria semper, et sic veritas occultaretur, et probationis copia totaliter deperiret, arg. optimum supra, ut lite non cont., quoniam, 1. resp. Et curare debent magistratus, ut etiam salva sit rerum probatio, ff. de testi., curent; et arg. in Auth de testi., ulti. colum., coll. 7; et ff. ad leg. Aquil., in lege. Si autem plures haberet, non deberent removeri, quia ubi aliquis habet sufficientes testes, alii non compelluntur, supra, de testib., de testibus, in fi. Sed numquid esset idem in causa criminali? Videtur quod non, quia in criminali non compelluntur testes, infra, de testibus cog., dilectorum. Adhuc credo quod sit removendus. Non obstat eo quod non potest compelli, quia precibus induci posset ut testificaretur. Sed si omnino nollet testificari, non deberet removeri etiam in causa civili. Si iudex vellet iurare quod nil scit de causa illa, non debet removeri. Idem credo tenendum si aliquis in fraudem procuret, ut causa talibus committatur, licet haberet alios plures, quia fraus ei prodesse non debet, arg. optimum infra, de simon., nobis; et infra, de simon., sicut tuis; et supra, de rescript., super litteris.
Excluso
Hoc habet locum quando clausula illa, quod si non omnes etc., ponitur in rescripto.
Recusastis
Et male, quia etiam praetor testimonium dicere debet, 4. q. 3, si testes, vers. si res exigit. Nec enim arctanda est copia probationum, ff. de incen. rui. nauf., ne quid § de his. Sed quid si impetres illum in iudicem, qui volebat esse advocatus meus in illa causa? Ob hoc non removetur, cum alium possim habere advocatum, nisi hoc dolo feceris, ut mihi subtraheres copiam advocati periti, arg. infra, de testib., constitutis 1; et 3. q. 7, infames § si quis autem. Sed si ei revelavi secreta causae meae, non sufficit ad removendum eum, quia non debet iudicare secundum conscientiam sed secundum allegata, 3. q. 7, iudicet. Sed quid erit si iudex iste de quo quaeritur, committat statim vices suas alii nihil sibi retinendo, numquid tenet talis commissio, et si tenet, numquid potest iste esse testis coram illo? Dicit Io. quod non potest coram eo ferre testimonium, quia fungitur vice eius qui delegavit. Et idem est iudicare per alium quod per se, arg. supra, de offi. deleg., coram. Et licet modo non sit iudex, sufficit quod fuit, ut non possit esse testis, 2. q. 6, statuendum est. Satis honestum putarem, et quod possit committere, et quod possit esse testis coram illo. Et capitulum illud 2. q. 6, statuendum, loquitur de iudice qui cognovit de causa. Et hoc potest dici per decretalem istam, quia iste iudex fuit, et tamen admittitur ad testimonium, immo propter hoc removetur. Et si ordinarius peteretur in testem coram officiali suo, numquid deberet testificari? Credo quod sic, si necessitas immineret.
Testis defectum
Et sic eo remoto poterit ferre testimonium in causa. Sed numquid adversarius poterit obiicere in personam istius decani, ut a testimonio ipsum repellat? Non, cum ipsum approbaverit in iudicem eum eligendo, sed in dicta bene poterit hoc obiicere, 4. q. 3, si testes § si quis testibus; 3. q. 3 § offeratur; et 32. q. 5, horrendus.
Subrogandum
Cum unus iudex alii subrogatur, totum tempus habet quod alii concessum fuerat, ff. de iud., si iudex. Et hoc cum res est integra. Si vero non est integra, tunc si est delegatus, habet residuum temporis; si ordinarius, non minus anno, ff. de iud., edictum; C. de iud., properandum § sin autem, in medio.
Relaxata
De facto, quatenus de facto processit, 2. q. 6, arguta; arg. infra, de appell., ad praesentiam; et supra, de offi. ord., grave. Quia excommunicatio vel appellatio fuit legitima et suspensio nulla, infra, de sent. excom., per tuas; supra, de offi. ord., grave. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.