Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur
X 5.3.27 Nobis
tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 6 glosses
Coelestinus III.Incipit Nobis fuit ex · alleged in the gloss as de simon., nobis — 12× per the register · find the allegations →
Tamen ignorante
Nec ratum postmodum habente quia tunc ei non noceret, infra, de simon., sicut tuis. Ala.
Interveniente
Innuitur ex hac littera quod licet pecunia promissa vel data interveniat, si propter hoc ad eum eligendum non fuerunt moti quem alias electuri erant, non propter hoc est electio vitiosa, arg. C. si ex fals. inst. vel test., falsam; et supra, de re iudic., cum I et A.; et 1. q. 6, sicut. Sed verius est quod simonia commissa est, quia constat promissionem intervenisse ante electionem, qualiscumque fuerit intentio eligentium? Nulla promissio vel pactio debuit tunc intervenire, arg. 100. dist., novit, quod habetur ibi pro palea; et 1. q. 1, placuit. Tanc.
Malitiose fecisse
Nota quod malitiis hominum non est indulgendum. Sic infra, de simon., sicut tuis; et supra, qui matrim. acc. poss., significante; et supra, de rescript., super litteris; et supra, de rescript., sedes; et ff. de rei vend., in fundo. Et alterius odio alius praegravari non debet, C. de inoffic. testam., si quis in suo.
Reprobanda
Et ita alienum factum alii obest. Sic alienum factum impedit usucapionem bonae fidei possessoris, C. de usuca. pro empt., mancipia. Licet enim iste non peccaverit, electio tamen vitiosa est propter eligentes, id est, cum peccant electores in forma licet electus non sit in culpa, supra, de elect., Cumana; et supra, de elect., ecclesia vestra 2. Et quamvis ignoraverit iste de illa simonia, episcopus hac vice cum illo non potest dispensare. Secus in simplici beneficio post liberam resignationem, supra, de elect., si alicuius.
Cuiuslibet
Id est, alicuius. Simile supra, de simon., nemo, in princ.
Ab episcopo suo dispensationem
Potest hoc intelligi quando electus simoniam commisit vel alius eo sciente et ratum habente. Unde episcopus cum tali dispensare non potest, quia erga tales nulla misericordia est adhibenda, 1. q. 1, erga simoniacos; et supra, de iudic., at si clerici; ut sic differat casus iste a praecedenti, cum eo qui simoniam commitit solus Papa dispensare potest. Cum ignorantibus dispensant episcopi, ut dicitur supra, de simon., de simoniace; et plenius supra, de renunciat., post translationem. Vel intellige § istum in eodem casu cum principio. Et prima quaestio fuit quid iuris esset super electione taliter facta, ut ponitur in principio. Ultimo adiecit si talem electionem contingeret reprobari, utrum episcopus posset cum eo dispensare ut iterum eligeretur et ad eandem praelationem? Et respondet quod non, et intellige quod non potest illa vice quia hoc quaerebatur, ut dixi supra, in principio 1. responsionis, in fi. Et hoc videtur velle illa littera, ut dictum est per pravitatem simoniacam etc. Et sic refert se ad primum casum, scilicet quando eo ignorante simonia commissa fuit. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.