The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.6 De electione et electi potestate

X 1.6.59 Si alicuius electionem

tit. De electione et electi potestate · 2 glosses
Idem.Incipit Si alicuius electionem · alleged in the gloss as de elect., si alicuius 8× per the register · find the allegations →
Ratum non habente
Alias si postea consentiret, idem esset ac si ab initio procurasset, infra, de simon., sicut tuis. Sic enim ratihabito in maleficiis retrotrahitur et mandato comparatur, ff. de vi et de vi arm., praetor ait § quotiens; et infra, de restit. spol., cum ad sedem, in fi.; et 2. q. 1, notum, in fi. Nec refert utrum ante vel post dederit vel promiserit; 1. q. 1, eos, in fi. Accipere enim est quandocumque accipere, ut ibi, et 1. q. 3, si quis obiecerit, in fi.; et 1. q. 3, si quis. Et sic quod meo nomine gestum non est, ratum habere possum, ff. de negot. gest., si pupilli § item quaeritur; et 9. q. 2, Lugdunensis. Et ita habes quod ignorantia excusat ipsum, ut possit cum eo postea dispensari, 1. q. 5, praesentium; infra, de renunciat., post translationem. Et ita habes infra, de simon., ex insinuatione, ubi capitulum dispensat.
Illa vice
Ut sic per factum illorum puniatur illa vice. Sicut illi qui delinquunt in forma electionis vel eligendo indignum privantur iure eligendi ea vice. Et punitur electus, quia eius electio non valet et cassatur, vel in persona electi puniuntur electores in electione illa vice tantum, supra, de elect., cum in cunctis; et supra, de elect., quia propter; et supra, de elect., Cumana. Et sic aliquis punitur sine culpa, causa tamen subest propter proximitatem vitii quod purgabitur per intermediam personam; simile infra, de fil. presbyt., ex transmissa. Et quia ex his quae incontinenti fiunt, praesumptio nascitur, supra, de elect., officii. Et quae incontinenti fiunt, inesse videntur, ff. si cert. pet., lecta est. Et ex vicinitate consortium trahitur, de poen. dist. 1, sed et continuo; et etiam commodum, Inst. de rerum div. § insula. Sed huic quod dicit, illa vice non potest episcopus dispensare, manifeste contradicit, 1. q. 5, praesentium. Quod loquitur in eodem casu, in praelatione scilicet, et tamen dicit quod episcopus post renunciationem potest iterum ad curam regiminis illum assumere. Potest dici quod ibi mitius et benignius agitur, quia ultroneus supplicavit ut deponeretur, et cum talibus mitius agitur quam cum convictis, 50. dist., presbyterum. Sed iste sententiam expectavit, unde notorium est quod tali modo fuit electus, infra, de cohab. cler. et mul., quaesitum. Sed in 1. q. 5, praesentium, non fuit notorium, et ideo statim ibi dispensatur, et non hic, et ideo hic plus punitur. Vel forsan standum est hodie huic propter rationes superius dictas. Vel dic quod diversi sunt casus, et ideo non contradicit. Illud capitulum 1. q. 5, praesentium, loquitur de ipso qui invitus ordinem suscepit per simoniam ab alio commissam eo ignorante, et non de dignitate. Capitulum istud loquitur de eo qui eligitur ad dignitatem per simoniam eo ignorante, cuius electio per sententiam fuit reprobata. Unde episcopus non potest statim cum eo dispensare ad eandem dignitatem. Sed in 1. q. 5, praesentium, potest dispensare episcopus ut eligatur ad curam regiminis ad quam non fuerat electus, et sic diversitas, non contrarietas. Arg. contra infra, de simon., nobis, ubi cum tali non potest episcopus dispensare. Solvitur ut ibi. Sed quare secus in beneficio simplici in quo statim episcopus potest dispensare post liberam resignationem, quam in praelatione, ut dicit in fine? Quia circa maiora cautius est agendum, quia ibi non das, sed accipias, 42. dist., quiescamus. Et de tanta re segnius non est agendum, 7. q. 2, nuper. Et integritas praesidentium, salus est subditorum, 61. dist., miramur, circa princ. Et dicit lex, ubi maius periculum intenditur, magis est consulendum, ff. de Carb., si cui controversia § 2. Unde primum locum in empta ecclesia habere non debet, scilicet, administrationem. Sed simplex beneficium potest, 1. q. 5, quicumque, in fi. Et facilius dispensatur in beneficio quam in administratione, vel in ordine. Alia ratio est, hic sponte renunciatur, ibi per sententiam reprobatur electio. Forte idem dici posset, quod episcopus posset cum isto electo dispensare si statim ante motam quaestionem renunciaret sponte, audito quod taliter esset electus, et in hoc non prohibetur hic prout dicitur, et infra, de renunciat., post translationem, in glossa quae incipit, quia ergo, ad finem.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.