Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur
X 5.3.26 Ex inseinuatione
tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 6 glosses
Idem.Incipit Ex insinuatione tua · alleged in the gloss as de simon., ex insinuatione — 6× per the register · find the allegations →
Interveniente pecunia
Ex pacto, supra, de simon., de hoc. Quod esse non debet, infra, de simon., tua; 1. q. 2, quam pio; et supra, de pact., pactiones.
Tibi
Ignoranti. Aliter capitulum vel episcopus cum eo dispensare non potuisset, infra, de simon., nobis, in fi.
Resignasti
Postquam intellexit simoniam fuisse commissam, quia ad hoc tenebatur, ut infra, de simon., nobis. Et sic factum alterius ei praeiudicat, et sic punitur sine culpa, quod est contra illud generale: rem quae culpa caret etc., supra, de consti., cognoscentes. Sed hoc est speciale in casu in odium simoniacorum, quia si non punirentur, nimis frequentaretur illud crimen.
Elegerunt
Dispensative, et ita habes hic arg. quod capitulum dispensat cum simoniaco. Sed potest dici quod capitulum non dispensat, sed ipsum eligit per dispensationem episcopi. Nam episcopus de consilio capituli cum talibus dispensat, 1. q. 5, praesentium; et supra, de elect., si alicuius. Observata distinctione ibi circa praelationes, arg. infra, de simon., nobis, in fi; et supra, de iudic., at si clerici; 1. q. 7, patet; et 1. q. 1, erga simoniacos. Contraria intelliguntur quando ipsimet simoniaco committunt vel consentiunt, sed iste simoniacus non fuit, supra, de simon., de simoniace. Et ideo non fuit indignus misericordia, quia alieno vitio laboravit, C. de nat. lib. et mat., legem. Et ideo propter vitium alienum dispensatur cum eo.
Indulgentia
Ex hoc notatur quod capitulum dispensavit cum isto, sed potest intelligi ut dictum est in proxima notula, et expone indulgentia, id est gratia, quia non tenebantur eum eligere nisi vellent, et ita gratiam fecerunt ei.
Primae
Simile ff. de pac. dotal., inter socerum, in fi.; ff. de statu hom., liber homo; C. de remiss. pign., solita, in fi.; et supra, de renunciat., cum inter. Et ita habes hic quod actio semel extincta amplius non reviviscit, de conse. dist. 4, quaeris; ff. de solut., qui res § aream; et C. de remiss. pign., cum ex causa. Arg. contra supra, de appell., cum cessante. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.