Book I › tit. 1.6 De electione et electi potestate
X 1.6.50 Cumana ecclesia pastoris
tit. De electione et electi potestate · 10 glosses
Idem Cumanensi Capitulo.Incipit Cumana ecclesia pastoris · alleged in the gloss as de elect., Cumana — 40× per the register · find the allegations →
Praesentes
Per hoc videtur quod absentes non debeant vocari ad electionem, arg. 7. q. 1, factus; et 10. q. 2, hoc ius porrectum. Super hac vocatione statur consuetudini, ut dixi supra, de elect., coram.
Abbatibus
De quibus constat per speciale privilegium vel per consuetudinem, supra, de consuet., cum dilectus; et supra, de elect., quod sicut. Sed de clericis et capellanis in dubium revocabatur, et ideo sub protestatione admissi fuerunt. Et ideo qui de capitulo non sunt et dicunt se interesse debere in electione, debent dicere quo iure hoc dicant, supra, de elect., constitutis; hic allegabatur consuetudo.
Protestatione
Cui consenserunt clerici et capellani, alias non praeiudicaret eis protestatio. Sic ergo protestatio valet; sic infra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum; et 31. q. 2, Lotharius; et ff. quib. mod. pig. vel hyp. sol., si debitor § 1; et 7. q. 1, pontifices; et 34. dist., presbyteri; 28. dist., diaconi; et infra, de offi. ord., pastoralis; et infra, de appell., si iustus; et 16. q. 3, placuit ut § potest, vers. is autem; et ff. de negot. gest., Nesennius. In contrarium videtur quod protestatio ista non debeat prodesse, supra, de consti., cum M; et infra, de appell., sollicitudinem; et infra, de censib., olim; et ff. de condi. indeb., quod quis sciens. Sed valuit hic protestatio ut patet in fine; alias si protetsatio non praecessisset bene habuissent vocem in electione, cum essent in quasi possessione, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et de caus. poss. et propr., cum olim; et infra, de iure patron., consultationibus; et supra, de elect., querelam. Et etiam si non essent in quasi possessione valuisset eorum vox ex quo sponte admiserunt illos, supra, de elect., scriptum. Et ideo quia hic negabatur ab initio illos debere interesse, nec admittebant illos sine protestatione et totum ius eorum in iudicium deductum fuit, vox illorum non valuit nec profuit quod interfuerunt duabus electionibus, quia praescriptionem legitimam non probaverunt. Et est simile infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia, ubi totum ius capellanorum deductum fuit in iudicium, culpa tamen illorum, et post factam electionem, sed isti inviti hoc fecerunt compulsi ab adversariis qui negabant illos ius habere, et est multum notabile hoc.
Consuetudine
Clerici et capellani et etiam abbates de iure communi in electione esse non debent, cum ad capitulum tantum spectet electio; 16. q. 7, congregatio; et 18. q. 2, abbatem; et supra, de elect., nullus; et infra, de iure patron., nobis. Sed de consuetudine possunt, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia.
Ad maiorem partem
Sic supra, de elect., ecclesia vestra 1; et infra, de elect., in Genesi. Quia cum clerici et capellani nihil probaverint, vox eorum nulla fuit. Et sic remanserunt septem canonici ex una parte et unus abbas, et ita octo. Ex alia parte novem canonici et unus abbas, et ita decem, quia totum capitulum cum abbatibus qui ius habebant viginti unus erant, quia canonici erant octodecim, et sic nulla electio pervenit ad maiorem partem illorum qui vocem habebant, et sic cassatur utraque electio. Vel si vis intelligere maiorem partem respectu capituli tantum, adhuc idem est. Sic patet quod consensus electi non computatur inter eligentes, quia si sic computaretur una pars fuisset maior etiam quo ad totum capitulum, scilicet, pars archidiaconi quae habuit novem, et ipse fuit decimus, et sic erat maior pars capituli, et tamen non valuit electio sua. Quod persona electi non auget numerum eligentium evidenter probatur per constitutionem illam supra, de elect., quia propter. Quia antequam quis eligatur, oportet quod in scrutinio maior pars capituli consentiat in aliquem, ut ibi dicitur; et supra, de elect., ecclesia vestra 1; ut hic, et infra, de elect., in Genesi. Et ita cum nondum sit electus nec etiam sciant in quem consenserit maior pars, non potest augere numerum. Sic ergo patet ex illa constitutione supra, de elect., quia propter; et supra, de elect., ecclesia vestra 1, quod persona electi non debet computari inter eligentes. Et quod dicit supra, de elect., cum in iure, obtinet ex forma compromissi, ut ibi dixi, et hoc dicitur in littera. Nec hoc credo quod talis electio valeret hodie, et ita est de forma electionis quod maior et sanior pars totius capituli consentiat in aliquem in ipso scrutinio.
Non tamen inquisita
Et ita non sufficit dare inquisitores nisi vota eorum inquirantur. Sed alterum per se sufficeret, scilicet, inquisitio votorum, infra, de eo qui mitt. in poss. caus., constitutis.
De iure competere
Quod dicit de iure vel ex consuetudine, vel ponitur pro id est, quia de consuetudine praescripta debent interesse, sed non de iure communi. Vel proprie potest istud teneri, vel id est ex privilegio sibi concesso a Papa; simile infra, de his quae fi. a prael., ea noscitur.
Iam praescripta
Sic patet quod sola possessio non dat nec creat ius nisi sit praescripta, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia. Et sic consuetudo non valet nisi sit praescripta et rationabilis, supra, de consuet., cum dilectus; et supra, de consuet., cum tanto. Sic et possessio sola non facit aliquem clericum sine canonica institutione, infra, de praeben., dilecto; et infra, de instit., ex frequentibus; arg. C. de liber. caus., non idcirco; et ff. de decur., Herennius.
Contra formam
Et sic patet quod forma quae traditur supra, de elect., quia propter, sit de substantia electionis quo ad quaedam quae ibi ponuntur, ut ibi diximus, et est verum secundum quod hic dicit. Ex quo enim forma ista attentatur diligenter servanda est, ita quod qui contra facit, punitur, ut hic dicit. Inquisitio, publicatio, collatio sunt de substantia, ut si omittantur, cassatur electio et incontinenti debet fieri electio; alias si protrahatur, non valet, supra, de elect., cum post petitam. Et sic electiones cassatae fuerunt duplici de causa, quia neutra facta fuit a maiori parte capituli, et quia forma servata non fuit.
Privantes
Et ita qui facit contra formam illam supra, de elect., quia propter, privari debet per sententiam et non ipso iure, ut dicit illa constitutio, vers. qui vero contra, etc. Unde signatur contra, supra, de elect., cum in cunctis; et supra, de elect., innotuit; vel contra istam formam, etc., ubi sunt ipso iure privati. Unde quidam dicunt quod illa constitutio supra, de elect., quia propter, corrigit illum canonem supra, de elect., cum in cunctis, in hoc quod illi hodie non sunt privati ipso iure, sed privandi per sententiam, prout hic factum fuit et dicitur in illa constitutione supra, de elect., quia propter. Istud non credo, immo utraque constitutio locum suum obtinet, et in suo casu loquitur. Illa decretalis supra, de elect., cum in cunctis, loquitur cum quis ex certa scientia elegit indignam personam, unde ipso iure sunt privati potestate eligendi, supra, de elect., scriptum, in fi.; et beneficiis ecclesiasticis per triennium, unde dico quod si forma istius constitutionis supra, de elect., quia propter, per omnia servaretur, et venirent contra illam constitutionem supra, de elect., cum in cunctis, nihilominus essent privati secundum tenorem illius canonis infra, de elect., congregato. Aliud est peccare contra formam illius capituli supra, de elect., cum in cunctis; et aliud contra illam constitutionem supra, de elect., quia propter, quia plus peccant eligendo indignas personas quam faciendo contra formam istius constitutionis supra, de elect., quia propter. Ibi enim non peccant in personam aliquam, et ideo maior poena in uno quam in alio, et ipso iure in uno, et per sententiam in alio, et sic utraque constitutio remanet in suo statu quia diversae formae sunt.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.