Book II › tit. 2.12 De causa possessionis et proprietatis
X 2.12.7 Cum olim
tit. De causa possessionis et proprietatis · 6 glosses
Idem Veronensi Episcopo.Incipit Cum olim quaestio · alleged in the gloss as de caus. poss. et propr., cum olim — 10× per the register · find the allegations →
Duobus
Sed qualiter potuit iste archidiaconus ex bino actu episcopi consequi ius, cum nec trinus tribuat, supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia. Sed quadruplex actus necessarius videtur, C. de servit., cum talis § aliis autem. Sed hoc ideo contingit, quia qui est in quieta possessione eligendi vel praesentandi, potest eligere et praesentare. Et ille consequitur ius ex hoc, supra, de elect., querelam; infra, de iure patron., consultationibus. Qui enim est in quieta possessione, debet uti iure suo quousque evincatur ab eo, infra, ut lite penden., a memoria; et infra, ut lite penden., laudabilem; et 16. q. 4, volumus. Et sic consequitur aliquis dominium ab eo qui non est dominus, et sufficit hoc electo vel praesentato tantum in possessorio obtinere, id est, quod elector sit in quasi possessione eligendi, ad hoc ut confirmetur electio vel praesentatio per iura praedicta.
Iudices recusare
Sic patet ex hoc loco quod si procurator tuus impetravit tibi iudicem, quod non potes eum postea recusare, ac si tu ipse cum impetrasses, supra, de offi. deleg., super quaestionum § verum. Sed mirum videtur quod factum procuratoris in hoc casu praeiudicet domino, quia in casu isto procurator est non solvendo. Unde non debet nocere domino, ff. de dolo mal., et eleganter § penulti.; et ff. de eo per quem fac. erit, ex hoc edicto, in princ. Sed illa iura intelliguntur cum procurator dolum cuommisit. Secus esset si negligenter versatus esset, et sibi imputet qui minus diligentem procuratorem constituit, ff. de minor., cum mandato, in fi. Potest tamen pars laesa propter negligentiam procuratoris nomine ecclesiae petere in integrum restitutionem, supra, de in integ. restit., cum venissent. In casu isto dico quod si dominus dedit certam formam de certis personis pro iudicibus obtinendis, et ipse egressus est illam formam petendo alios iudices, tunc non fit praeiudicium domino, quin possit illos recusare si voluerit, arg. supra, de offi. deleg., cum olim abbas; et C. de procur., si procurator. Et hoc est expressum infra, de appell., significante, circa medium, ibi: contra inhibitionem, et per glossam ibi. Sed si simpliciter fuit constitutus procurator ad impetrandum iudices non dando certum mandatum de certis personis, tunc non potest iudicem recusare, arg. legis praedictae C. de procur., si procurator. Quando praeiudicet factum procuratoris domino et quando non dicitur supra, ut lite non cont., ad hoc. Sed qualiter fuerunt hic recepti testes lite non contestata post recusationem, si non consentiebant in iudices, licet de consensu procuratoris eorum fuerunt obtenti? Ideo recepti sunt non obstante recusatione, quia in praesentia Papae lis fuerat per illos procuratores contestata, ut patet in antiqua decretali. Alias non fuissent recepti si non consensissent, vel non valuisset receptio testium lite non contestata, supra, ut lite non cont., per totum. Vel dic quod bene valuissent attestationes etiam lite non contestata, cum isti canonici fuissent actores si fuerunt contumaces, ut infra, de dolo et contu., causam quae, ubi de hoc notatur; et supra, ut lite non cont., quoniam, in princ. Vel si erant rei, quod verius videtur per ipsam litteram. Et si contumaces fuerunt, bene possunt testes recipi lite non contestata, supra, ut lite non cont., quoniam, quia agebatur de electione, sed verum est quod lis erat contestata.
Assensu
Et ab eis esset rescriptum impetratum, nec induciae deliberatoriae dandae sunt impetranti, 3. q. 3, induciae § ei autem. Nec dilationis inducias petere debent, cum apud sedem Apostolicam per procuratores utriusque partis lis erat contestata. Et haec littera probat quod canonici erat actores quando impetraverunt rescriptum.
Imponentes
Et haec littera probat quod canonici erant actores, quia reo non imponitur silentium, sed absolvitur actore non probante. Ber.
Reservata tamen etc.
Sic supra, de elect., querelam. Sed numquid episcopus potest repellere istos per exceptionem rei iudicatae. Nam cum ille obtinuit, qui habuit causam ab episcopo, illud debet episcopo prodesse. Sicut pactum factum a debitoribus hereditariis, ne ab ipsis petatur, cum emptore hereditatis nocet venditori ipsius hereditatis, ff. de pacti., si cum emptore? Sed non est verum, quia exceptio rei iudicatae transit ab actore suo ad alium, scilicet emptorem, sed non revertitur ad actorem suum, ff. de excepti. rei iud., si a te § ulti.; sic supra, de elect., querelam. Est etiam alia ratio, quia haec sententia lata est ratione possessionis inter capitulum et archidiaconum. Sed si capitulum postea voluerit agere contra episcopum, illa erit quaestio proprietatis. Et sic erit omnino alia causa, quia sententia lata super possessione non obstat agere volenti de proprietate. Sed hic res inter alios acta fuit, ut infra dicit. Unde non obstat super proprietate etiam inter easdem personas. Ista decretalis competentius deberet poni in titulo de electione, sicut decretalis supra, de elect., querelam, quia titulus iste loquitur quando inter easdem personas vertitur quaestio possessionis et proprietatis, ut patet supra, de caus. poss. et propr., per totum, quod hic non fit. Nec dicitur hic propriae quaestio possessionis, quia non est actum possessorio iudicio, in quo casu loquitur iste titulus. Sed archidiaconus obtinuit, quia episcopus erat in possessione vel quasi iuris eligendi. Vel dic quod ista decretalis respicit tantum secundam partem rubricae. Ber.
Res inter alios acta
Infra, de re iudic., quamvis; infra, de praeben., dilecto, in fi.; et infra, de dona., inter dilectos, in fi.; et supra, de offi. deleg., super eo; et infra, de fide instrum., inter dilectos.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.