Book I › tit. 1.41 De in integrum restitutione
X 1.41.2 Cum venissent
tit. De in integrum restitutione · 15 glosses
Innocentius III. sancti Georgii et sancti Sergii Abbatibus.Incipit Cum venissent ad · alleged in the gloss as de in integ. restit., cum venissent — 12× per the register · find the allegations →
Possessione
Vel quasi possessione, quia incorporalia non possidentur, sed quasi possidentur, ff. de usucap., sequitur § si viam.
Subiectionis
Et possessione iuris eligendi abbatem.
Fuerat
Per monachos, et ita spoliaverunt episcopum possessione eligendi.
Duo eorum
Tertio eis committente vices suas, vel se excusante; alias nihil fecissent, supra, de offi. deleg., prudentiam, 1. resp.; et supra, de offi. deleg., cum causa; et supra, de offi. deleg., causam matrimonii. In antiqua tamen contrarium allegabatur.
Renunciavit
Ante confirmationem sufficit renunciatio facta eis qui elegerunt.
Procuratorem
Er sic videtur quod collegium possit constituere procuratorem sine consensu praelati, etiam vacante ecclesia pro causis monasterii, contra id quod est infra, de iudic., causam quae vertitur; et infra, ne sede vac. nih. inn., per totum. Sic intellige quod dicit hic, eligunt procuratorem vel syndicum vacante ecclesia, ut de facto sine electione ipsa praelati agatur, de qua erat contentio inter episcopum et conventum, quae aliter tractari non poterat. Et ad hanc causam tantum constituit, non ad alias quae tractari non possent vacante ecclesia per iura praedicta.
Inhibentes
Non videtur quod ipsi potuerint inhibere, cum monachi essent in quasi possessione eligendi, alium eligendo qui renunciavit, et sic usque ad sententiam tuendi erant in possessione, 16. q. 4, volumus; et 12. q. 5, nulli; et infra, ut lite penden., per totum. Unde Papa hic in fine non cassat electionem factam post inhibitionem illam, arg. ad hoc 11. q. 1, quia res; et C. de probation., possessiones. Arg. contra ff. de pet. hered., divus, ubi prohibetur possessori aliquid detrahere de bonis hereditatis, nisi praestita satisdatione de restitutione. Sed hoc solvitur in fine notulae quae incipit: sed nonne.
Praesumpserunt
Ex hoc verbo videtur quod non debuerant eligere post prohibitionem. Sed licet non debuerant, facta tamen electio non cassabitur, quousque cognoscatur de iure eligendi, ut dicit in fine.
Spoliarant
Et ius eligendi abbatem ad episcopum de caetero pertinere, quia ad ipsum pertinebat ius eligendi.
Inspectis privilegiis
Huiusmodi inspectio iure debuit suspendere confirmationem sententiae latae pro episcopo, arg. infra, de testib., veniens 2; et infra, de re iudic., cum super.
Protestatus
Et sic protestatio prodest, supra, de elect., Cumana; et supra, de offi. ord., pastoralis, in fi.; et supra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum; et 7. q. 1, pontifices. Arg. contra supra, de consti., cum M. De hoc dictum est supra, de elect., Cumana. Et sine ista protestatione admissi fuissent monachi per beneficium restitutionis, unde supple maxime.
Negligentia
De qua negligentia tenetur monasterio, si proprium habet, arg. ff. mand. vel cont., diligenter. Cum omiserit exceptionem monasterio competentem, ff. mand. vel cont., si fideiussor, 1. resp.
In damnum
Cum ad defensionem vocari debuerimus, infra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta. Et dominus semper in iudicio nominandus est, infra, ut lite non cont., quoniam § penulti.; et C. ubi in rem act., si quis.
Restituimus
Haec restitutio, ut quidam dicunt, datur quando procurator non est solvendo, ut tunc fiat restituito contra ecclesiam, ut ff. mand. vel cont., si procuratorem, in princ.; et ff. de dolo mal., et eleganter § si dolo. Hic procurator non est solvendo, etiam si alias sit locuples, quia libertas et status monasterii aestimari non posset, ff. de re iud., sacra § ulti. Ex hac enim causa quilibet erit restituendus, quia ex quacumque causa iusta dicit praetor in integrum restituam, ff. ex quib. cau. maio., huius edicti. Alias numquam rescinderetur sententia propter dolum, vel propter negligentiam procuratoris. Sed dominus agat contra procuratorem si dolum commisit, C. de procur., si procurator, in fi. Et ipse de omni dolo et culpa tenetur domino, C. mand. vel cont., a procuratore. Quia nec procurator omittere debet exceptionem competentem ex persona rei, ff. mand. vel cont., denique; et ff. mand. vel. cont., fideiussor, 1. resp. Et ita hic videtur loqui non tantum de restitutione minoris, sed etiam de restitutione maioris ex clausula generali: si qua iusta, etc., ut dictum est. Et est differentia inter restitutionem quae fit iure minoris, quia illa datur officio iudicis deficiente actione, ff. de minor., quod si minor § ulti.; et supra, de offi. iud., iudicis; et illam quae fit iure maioris, quia tunc habet actionem suo iure, scilicet, utilem, accedente iudicis officio, ff. quod metus cau., metum § ex hoc dicto; et ff. quod metus cau., metum § prece; et arg. C. quod metus cau., si vi. Sed certe lex illa ff. de dolo mal., et eleganter § ulti.; et illa ff. mand. vel cont., si procuratorem, non restituit actionem cum per negligentiam procurator succuberit, sed cum per dolum. Unde si negligens fuit procurator, imputet sibi qui tali negotium suum commissit, ff. de minor., cum mandato; arg. ad hoc supra, de offi. deleg., cum olim abbas; ff. de trib. act., procuratoris. Verumtamen si procurator est solvendo, satis videtur quod favore ecclesiae in optione habet, an velit convenire procuratorem vel velit restitui ad rem, C. si tut. vel curat. interven., etiam tutoribus.
Electionem
Sed nonne fuit facta hic electio post inhibitionem iudicis? Ergo cassanda erat, infra, de matr. contrac. con. int., litterae; et infra, de matr. contrac. con. int., de muliere; et ff. ne quid in loc. pub., sicut; infra, de nov. oper. nunc., cum ex iniuncto; et infra, de despon. impub., ad dissolvendum, in fi. Sed certe ex eo quod isti erant in possessione alium eligendi, lite pendente privari non debent, 8. q. 4, nonne; et 16. q. 4, volumus. Sed haec solutio non videtur posse stare, nam mota controversia patronus praesentare non debet, arg. infra, de iure patron., ex litteris. Ergo eodem modo mota controversia eligere non debet, ex hoc etiam sequeretur inconveniens, quia si postea probaretur illos non habuisse ius eligendi, cassanda esset electio quia omnes fructus percepti restituendi sunt, C. de rei vend., certum. Et sic sequeretur quod electio facta ab eo qui credebat habere ius esset cassanda, quod esse non debet, supra, de elect., querelam; infra, de iure patron., consultationibus. Ad hoc dicit Io. quod licite potest eligere qui est in quieta possessione, licet fiat ei controversia, ff. de aqua quot. et aest., cui per fundum; et uti omni iure suo usque ad finem causae, 8. q. 4, nonne. Contra tamen videtur in hoc casu quod dicitur supra, de iure patron., ex litteris. Tu tene prout ibi notatur, scilicet, quod non debet eligere. Sed si eligat, iudex tamen sive superior ad quem pertinet institutio non confirmabit electionem, nec cassabit pendente controversia ex qua pendet, prout dicit decretalis in fine. Sed Io. dicit quod si de hoc fiat et controversia an possideat tale ius, tunc non debet eligere, arg. supra, de consti., cum M, in fi. Et ita videtur hic episcopus enim petebat restitui ad possessionem iuris eligendi, et sic non possidebant monachi quiete, et ideo caute dixit Papa electionem nec confirmari, etc., id est, donec cognoscatur ad quod pertinet ius eligendi, et praecipue quantum ad possessionem, ut sicut prima electio non esset cassanda nisi prius constitisset an episcopus possideret ius eligendi tempore electionis, ita nec alia quae facta fuit post istam, sic infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia, ubi agebatur possessorio et petitorio, etiam et hic similiter. Quia de iure eligendi, ut patet ex littera supra, vers. princ., et ideo quamdiu pendet quaestio iuris seu possessionis, electio confirmari vel infirmari non debet.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.