The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.32 De officio iudicis

X 1.32.2 Iudicis officium

tit. De officio iudicis · 3 glosses
Gregorius IX.Incipit Iudicis officium · alleged in the gloss as de offi. iud., iudicis 14× per the register · find the allegations →
Iudicis officium
Iudicis officium latissime patet, ff. de iuris., ius dicentis. Quaedam ergo sunt in quibus officium iudicis imploratur. Potest enim iudex supplere de iure, quae advocatis desunt, ut C. ut quae des. advoc., non dubitandum. De hoc dixi supra, de postul. praelat., bonae 1. Item interrogare debet quotiens aequitas movet iudicem, ff. de interrog. act., ubicumque; et 30. q. 5, iudicantem. Etiam postquam est in causa conclusum, infra, de fide instrum., cum Ioannes. Item locum habet officium iudicis in omnibus quae contingunt post litis contestationem circa rem petitam, ut in fructibus perceptis post litis contestationem sive damnum detur in causa. Ea enim quae post litis contestationem accidunt valde pertinent ad officium iudicis, ff. de rei vend., non solum; et ff. de rei vend., item § 1; C. de rei vend., certum; et ff. de aedil. edict., aediles § item sciendum. Omnia talia quae contingunt post litis contestationem petuntur officio iudicis, et non iure actionis. Illa quae contingunt ante litis contestationem specialiter debent peti in libello. Et nisi fuerint petita, iudex de illis non pronunciabat, ut in praedicta ff. de aedil. edict., aediles § item sciendum. Item de dolo, culpa et negligentia post litem contestatam admissam, ff. de rei vend., qui petitorio § 1. Et in multis aliis locis habet iudicis officium. Sed hoc officium competit maiori et minori. Et multa possent poni exempla in his et aliis incidentibus ante litis contestationem et post in quibus proceditur sine litis contestatione, ut supra, de offi. iud., ex litteris.
Pro actione proponitur
Hoc ideo dicit, quia iudicis officium nemini datur, nisi tunc demum cum alia actio non superest, nam si communi auxilio quis munitus est, non debet ei tribui extraordinarium, ff. de minor., Papinianus § ulti. Et istud officium iudicis non perpetuatur per litis contestationem, ut ibi dicitur. Immo infra certum tempus debet terminari, puta si ecclesia esset laesa in aliquo contractu celebrato solemniter, tunc debet petere directe restitutionem contra illum contractum. Idem est de minore si directe petit restitui. Sed contra videtur quod possit expediri causa restitutionis lite non contestata. Dicit enim lex quod causa cognita et praesentibus adversariis, vel si per contumaciam desunt, causae in integrum restitutionis perpendendae sunt, ff. de minor., in causae § causa cognita. Et sic videtur quod si altera pars sit contumax, quod possit causa expediri. Quid ergo fiet si est contumax? Istud de facto vidi, et vario modo dicebant sapientes. Quidam dicebant quod danda est restitutio alii, quod non satis videtur expediri per hanc decretalem. Dicas ergo quod altera parte absente per contumaciam, lite non contestata non est facienda restitutio, nec sententia super hoc proferenda est, sed debet actor in possessionem mitti causa rei servandae de illa re super qua petitur restitutio; simile supra, de offi. deleg., consultationibus. Si vero lis esset contestata, tunc daretur restitutio laesione probata. Sed per Auth. videtur quod altera parte absente possit restitutio indulgeri citra litis contestationem, in Auth. ut spons. larg. § hoc autem, coll. 9; et C. si min. ab hered. se abst., si vos; et C. si min. ab hered. se abst., authen. si omnes, intelligitur in casu suo speciali tantum, scilicet, cum minor vult abstinere se ab hereditate. Et tunc vocandi sunt creditores quorum interest praesentes esse cum minor se abstinet, ut videant bona hereditaria mobilia et immobilia, ubi debent custodiri. Et si infra tres menses non venerint, licitum est minori absque periculo abstinere auctoritate iudicis coram quo illa petitur restitutio. Et est ratio quare procedatur in casu illo lite non contestata, quia minor non petit restitui contra aliquem, sed contra factum suum, ut ei liceat abstinere ab hereditate quam adivit, quia aliter ei consuli non potest, nisi se abstineat. Et si creditores essent praesentes, non fieret contestatio cum eis, quia contra eos non petitur restitutio. Sed cum petitur contra aliquem et ipse est contumax, lite non contestata proceditur per missionem in possessionem, ut dixi. Et lex illa ff. de minor., in causae § causa cognita, intelligitur lite contestata, cum minor petit restitui contra factum suum, et non contra aliquem. Et quod sic intelligatur satis videtur per legem quae dicit quod litis contestatio in huiusmodi restitutionibus est facienda, per quam etiam litis contestationem non perpetuatur iudicis officium, ff. de minor., Papinianus § ulti. Item est hic arg. quod actio secundum canones sit proponenda. Arg. contra infra, de iudic., dilecti, ubi de hoc. Unde expone pro actione, id est, loco iuris communis. Et quia ei qui nullo iure communi iuvatur, datur restitutio in integrum per officium iudicis, et hoc officium quod loco actionis proponitur, competit ordinario principaliter et incidenter, sed incidenter delegato, vel principaliter si hoc ei principaliter committatur, arg. infra, de in integ. restit., causa, ubi de hoc. Et idem intelligitur cum maior restituitur principaliter, quando alia actio non superest, verbi gratia, aliquis absens fuit causa reipublicae. Prescriptum est contra ipsum propter eius absentiam debet restitui officio iudicis, C. ex quib. caus. infam., infamiae; et C. ex quib. caus. infam., neque; ff. de his qui not. infam., per totum. Et officium istud datur favore rei sive personae, et non propter ipsam rem. Unde potest computari inter personales actiones, et non inter reales, cum imploratur a minore vel ecclesia, et etiam cum postulatur a maiore.
Alias ante
Id est, si petatur restitutio non principaliter, sed incidenter quandoque post litis contestationem super principali quaestiones, puta apertis attestationibus, aut etiam postquam fit in causa conclusum, allegat pars altera, ecclesia, vel minor, quod omissam officio iudicis, infra, de in integ. restit., auditis. Et hoc fieri potest citra litis contestationem. Et ante ingressum litis, ut si omisit aliquam exceptionem quam non proposuit infra tempus sibi statutum, infra, de except., pastoralis. Aut si omisit super exceptione ipsa probanda probationem necessariam. Item officio iudicis admittitur, quia interest eius litibus et sumptibus non vexari, ff. de minor., minor viginti quinque annis; et si omisit allegationem, ff. de minor., minor viginti quinque annis. Item est arg. hic, quod super exceptionibus quae proponuntur ante ingressum litis, vel etiam lite contestata non sit necessaria litis contestatio. Arg. contra supra, de offi. deleg., prudentiam § sexta, vers. de hoc; infra, de appell., interposita § ulti.; in quibus proceditur iure ordinario. Et hoc officium competit etiam maiori ante litis contestationem et post. Item arg. contra infra, de appell., significante, ubi solvitur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.