The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.22 De fide instrumentorum

X 2.22.10 Cum Ioannes

tit. De fide instrumentorum · 12 glosses
Idem Petro Civi Viterbiensi.Incipit Cum Ioannes · alleged in the gloss as de fide instrum., cum Ioannes 25× per the register · find the allegations →
Compensare
Quae compensatio admittenda fuit, si causa ex qua postulabatur liquida erat, alias non admittitur compensatio, infra, de deposit., bona fides, in fi., ubi de hoc; et C. de compensat., compensationes.
Vacuam
Quod fieri debuit si pura fuit venditio, ff. de act. emp. et vend., si in emptione § 1; et ff. de act. emp. et vend., ratio; et arg. ff. de usuri., si stipulatus. Et sic restitutio possessionis plene ac libere facienda est, supra, de restit. spol., Pisanis. Ber.
Ad nostram audientiam
Hic adeo appellatur ad Papam, quod civitas Viterbiensis subest domino Papae etiam quo ad temporalem iurisdictionem. Alias non appellaretur ad ipsum, infra, de appell., si duobus.
Pendebat
Si enim capitulum ex toto esset novum, non penderet ex veteri, iudex appellationis non cognosceret nec testes reciperet, supra, de testib., fraternitatis; et C. de temp. appel., per hanc. Et sic patet quod in causa appellationis novae probationes possunt induci super nova exceptione, C. sent. rescind. non pos., peremptorias. Nec aliam causam possum prosequi in causa appellationis quam expresserim coram iudice a quo appellavi, ff. de appellat., scio, ad fi.
Nepotibus
Sed quare iste Ioannes emebat domum illam pro filiis ipsius Petri nepotibus eiusdem Ioannis, cum ipsi filii debebant illi Petro succedere, in Auth. de hered. ab intest., circa princ., coll. 9; et Inst. de hered. qual. et diff., circa princ.; et Inst. de hered. qual. et diff. § sed sui? Forte ideo facit, quia Petrus prodigus erat et consumebat bona sua. Unde ne domus illa perveniret ad alios, voluit Ioannes providere nepotibus suis.
Recordari
Et tamen valuerunt dicta eorum, quae alias non valuissent si de tempore ageretur, supra, de testib., ex tenore.
Quodlibet instrumentum
Et ita patet quod contra instrumentum quantumcumque publicum admittuntur testes, ut hic, quia secundum testes productos contra instrumentum sententiatur. Ad idem inducitur infra, de praescrip., ad audientiam; et C. de probation., cum precibus. Si quaeris quot testes praeiudicent instrumento potest dici quod quatuor vel quinque ad minus, quia auctoritas tabellionis videtur aequivalere duobus testibus, supra, de probat., quoniam. Et ipsum instrumentum valet duos testes, quia parem vim obtinet probatio testium vel instrumentorum, C. de fid. instrum., in exercendis, ut hic deciditur. Et sic patet quod ad minus per quatuor meliores vel quinque testes instrumentum reprobetur. De hoc dictum est supra, de probat., tertio. Sed in casu isto testes non reprobant instrumentum, sed addunt instrumento, quod notarius omiserat forte per oblivionem. Ber.
Exceptionis
Unde non videbatur pro ipso sententiandum, supra, de ord. cognit., cum dilectus; infra, de except., denique.
De certo
Propter quod probatio insufficiens videbatur, supra, de probat., in praesentia; arg. supra, de fide instrum., inter dilectos; et ff. de edend., qua quisque § editiones.
Postquam
Et sic patet quod iudex potest interrogare partes quandocumque visum fuerit, ff. de interrog. act., ubicumque; et 30. q. 5, iudicantem. Sic etiam potest interrogare testes post publicationem si obscure dixerint, quandocumque visum fuerit, supra, de testib., cum clamor. Quia veritas saepius examinata magis splendescit in lucem, 35. q. 9, grave. Quia officium iudicis est latissimum, ff. de iuris., ius dicentis. Sed ad petitionem partis non debet testes interrogare, arg. supra, de probat., in praesentia. De hoc dicitur 30. q. 5, iudicantem.
Pronunciavimus
Arg. quod super exceptione incidenti sit pronunciandum. Arg. contra supra, de ord. cognit., intelleximus, ubi de hoc. Sed ratio quare pronunciatur hic super hac, et non ibi, potest assignari. Hic opposita fuit exceptio post sententiam. Unde super exceptione nondum fuerat directe vel indirecte pronunciatum. Quare in causa appellationis debuit de ea pronunciari, quia de ea cognitum fuit. Et ad hoc ut sciretur quare sententia revocetur, sed cum opponitur ante sententiam, super ea pronunciatur indirecte, dum sententiatur super principali. Ber.
Huiusmodi exceptio
Per hoc patet quod exceptio peremptoria omissa ante sententiam, potest opponi post sententiam in causa appellationis, C. sent. rescind. non pos., peremptorias. Alias non posset nisi per beneficium restitutionis, ut in lege praedicta C. sent. rescind. non pos., peremptorias; et infra, de privileg., cum olim propter; supra, de in integ. restit., suscitata. Sic etiam in compensatione omissa ante sententiam, nihilominus actio remanet salva post sententiam citra aliquam appellationem, non obstante re iudicata in prima petitione, ff. de compensat., quod in diem § 1. Arg. tamen contra infra, de re iudic., inter monasterium. Solve ut ibi.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.