Book II › tit. 2.13 De restitutione spoliatorum
X 2.13.19 Pisanis ac Lucanis
tit. De restitutione spoliatorum · 8 glosses
Gregorius IX. Episcopo Lucano.Incipit Pisanis ac Lucanis · alleged in the gloss as de restit. spol., Pisanis — 5× per the register · find the allegations →
Constat
Scilicet per evidentiam facti, cum esset notorium episcopum ibi possessionem habuisse. Sic supra, de restit. spol., cum ad sedem, ad fi. Nec poterat aliqua tergiversatione celari, et sic notorium erat, infra, de cohab. cler. et mul., quaesitum. Super illa possessione de qua dubietas esset, cautio praestatur.
Restituta
Quia haec offensa erat notoria per confessionem partis adversae, et ideo satisfactio debuit praecedere, infra, de verb. sign., ex parte in Christo, ad fi., ibi in secundo.
Sufficienti cautione
Simile infra, de sequestra., ad hoc, in fi.; infra, de verb. sign., ex parte in Christo. Sufficiens cautio erit si pignora vel fideiussores dentur, ff. mand. vel cont., si mandato § ulti.; et ff. de fideicommi. liber., ergo § addicimus.
Alterum ad modum
Nota quod cum duo mandantur principaliter, non sufficit castrorum sine altero adimpleri, ut hic patet. Primum fuit ut possessio castrorum restitueretur episcopo. Istud in facto consistit, hic facto opus est. Secundum ut possessionis restitutio fieret plene ac libere, sicut habebat eam tempore motae discordiae, et istud consistit in modo. Et haec duo sub uno includebantur, ut patet in principio versu: ut possessionem quam etc. Sub illa forma duo mandantur, sic infra, de dolo et contu., cum dilecti; et ff. de recepti., Celsus. Et ita patet hic quod si quis peccat tam in facto quam in modo vel in altero tantum, non valet quod agitur. Sic infra, ut eccl. ben., ut nostrum. Sicut etiam si quis peccat tam in personam electi quam in modum electionis, non valet quod agitur, supra, de elect., super eo; et supra, de elect., quia propter. Et ita est optimum argumentum quod forma mandati diligenter servanda est, supra, de rescript., cum dilecta; et supra, de offi. deleg., venerabili.
Possessionem
Quod dicit, possessionem hic, comprehendit possessionem castrorum et possessionem iurium, quae Lucanus episcopus habebat in castris de quibus contenditur. Et sic comprehendit possessionem affictuum et pensionum, qua possessione episcopus non fuerat spoliatus, ut infra sequitur. Unde debuit facere subdiaconus iste, quod episcopus iste plene ac libere posset percipere pensiones et affictus. Quod cum non fecerit, non servavit formam sibi datam, et ideo nullus fuit, ut dicit in fine. Ber.
Fuit tamen in modo peccatum
Hic expresse patet qualiter peccavit in modo, quia cum ipsi Pisani confiterentur episcopum habere pensionem et affictus in castris praedictis, et ipsi eam possiderent, episcopus non habebat plenam libertatem percipiendi hic pensionem et affictus. Immo in eorum potestate erat ipsum admittere vel repellere, ut infra sequitur. Ergo episcopus non habebat plenam libertatem, quia haec potestas pendebat ex potestate illorum, supra, de procurat., accedens. Unde subdiaconus debebat castra ista episcopo restituere. Quod si non fecerit, peccavit in modo, quia etsi dubitabatur de possessione castrorum, tamen de pensionibus et affictibus non dubitabatur. Et ita quod confitebat in modo, certificabat id quod respiciebat in factum. Et ita sive dubitetur de possessione sive non, ex quo constabat de pensionibus et affictibus, plena ac libera debuit fieri restitutio castrorum in quibus habebat pensiones. Ber.
Ea plene ac libere
Nota quod qui restituitur, plenam habet restitutionem in pristinam causam, ff. de vi et de vi arm., praetor ait § qui vi deiectus; ff. de vi et de vi arm., praetor ait § non solum. Sic et vacua possessio non traditur emptori, si alius in ea sit causa legatorum vel fideicommissorum, ff. de act. emp. et vend., si in emptione § vacua. Quandoque fit restitutio sed non plena, supra, de restit. spol., litteras. Sed illud propter periculum animae.
Irritum
Nota quod dicit irritum. Et ita patet quod iudex quando non servat formam mandati, ipso iure irritum est quod facit, sicut supra, de rescript., cum dilecta, ubi de hoc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.